FRANCISCI PATRICII
PANARCHIAE
DE INTELLECTU ET
INTELLECTIBUS
Libri Decem.
AD GABRIELEM PALAEOTTUM S. R. E.
Illustrissimum et Reverendissimum Cardinalem.
Ferrariæ, Ex Typographia Benedicti Mammarelli, MDXCI.
Superiorum permissu.
ILLUSTR.
MO
ET REVER.
MO
S. R. E. CARDINALI
GABRIELI PALAEOTTO.
Ignotum me forte tibi, Gabriel Palæotto,Purpuratorum Senator optime ad te nunc munere
cum hoc, venire, possem credere, nisi Alexander Burgius Modianæ Antistes tui cultor
maximus, mihi amicus optimus, me suis litteris certiorem fecisset, tibi me non solum notum,
sed etiam in non infima esse existimatione. Qua bonitate, ac benignitate tua, ita me tibi
toto animo devinxisti, ut neminem forte habeas, qui tibi, tam fit devinctus. Accedit ad hæc, et
maximo pere, devotionem animi erga te mei adauget, quod Camillus frater tuus, Senatorum
Bononiensium scientissimus, multa ac magna me prosequitur benevolentia, sicuti ego eum,
non minore prosequor veneratione. Amorem autem erga me suum, opere suo non uno, satis
persensi. Quid igitur, quod me deceret, te non dedeceret, facerem? Ut sensum aliquem, meæ
erga ipsum gratitudinis, erga vero te, summæ venerationis summæque observantiæ vobis
darem? Specimen testimoniumque aliquod eius rei tibi exhiberem? Non illud quidem
exiguum, sed quam maximum possem. Possum autem de fortunis nihil: nihil de corporis
bonis in munus tibi afferre. Possum tamen de iis quæ in me sunt optima, maximaque, Mentis,
quæ nostri in summo solio sedet, aliquid tibi donare. Operam scilicet intellectus nostri,
viro tibi. Summo intellectu ornato, de intellectus, intellectibusque contemplationes offerre; et
in conspectum tuum, in conspectum orbis totius, in conspectum ni fallor, posteritatis omnis
etiam afferre. Tibi igitur
Panarchiæ
nostræ, posteriores libros octo, De intellectu nimirum et
reliquos, affero, offero, dedicoque: res sacras viro sacro. Quos si intellexero esse tibi et lectos,
et intellectos (quod minime omnium dubito) spero fore, ut sentiam eos, tibi acceptos
etiam fuisse. Et si acceptos, etiam laudatos. Cuius laudis amore (fatear desiderii mei
impotentiam) ingentem hunc novæ philosophiæ condendæ laborem suscepi universum. Quam
laudem mihi exoptatam, a te, a præsentibus hominibus, a posteritate omni, exhibitam nolem,
præbitam respuerem; nisi labores hosce meos, et pietati Christianæ, et studiosis veræ
philosophiæ omnibus, profuturos crederem. Quid enim, nonne profuturos sperandum, si de
philosophia falsitatem, de falsitate, erga Deum impietatem demere possint, non obstinatis? Si
ita esse vir piissime cognoveris, tutelæ tuæ eos commendo. Eos tu sapientia, sanctitate,
authoritateque tua protege. Et sub umbra alarum tuarum me quoque contege.
Tibi addictis,
Franciscus Patricius.