Aristoteles met ipse, quædam supra cœlum constituit, in ævo, vitam optimam, et
sufficientissimam viventia. In primo ente in prima essentia. Ubi si quæ materia sit, non ut
materia sit, sed ut forma, et ut huius materiæ nostratis formalis idea. Ens autem primum, et
prima essentia unde nam est? A se ne, an ab alio. Non equidem a se: fuisset enim, antequam
fuisset. Ergo ab alio. A quo nam? A prima scilicet unitate regina. Omnis enim producens, et
generans causa, ante dissimilia, similem sibi effectum, et producere nata est, et sibi
coniungere. Namque si necesse est, entium productionem esse continuam, et nullum vacuum
inter producens, et productum, uti est demonstratum, intercedere: necesse quoque est, omne
productum per similitudinem produci ad productorem, iis modis, quos iam explicavimus. Ex
quo sequitur necessario, omnem unitatem producere, numerum cognatum sibi. Quia omnis
causa, formam, et proprietatem suam, suis effectis tribuit, et quæ in ipsa sunt
producente unitate, occulte, et complicate, eadem in effectis sunt explicate, et manifeste. Quæ
res in numerorum unitate sit clarissima. Nam hæc omnes numerorum species in se prius
seminaliter continens, iis, qui ex se prodeunt numeris, aliis alias tribuit vires, et proprietates.
Neque enim possibile est, id quo prodit omnem simul producentis identitatem secum ferre:
necesse tamen est, eorum quæ in causa insunt, fœecundam referre facultatum. Quibus
rationibus sit manifestum, ab unitate, unum omnino non posse provenire. Necesse ergo est, ab
ea multitudine prodire, quæ unius illius causæ ostendet proprietates. Ut scilicet prodiens
multitudo ostendat se divisim esse ea, quæ unitas est indistincte. Cum igitur ipsum unum, sit
omnium principium, a quo omnis hyparxis prodiit, et existit, et subsistit, necesse est, ipsum
produxisse multitudinem, ut ita dicam, unialem, et numerum sibi cognatissimum, et sibi
maxime unitum. Hæ sunt unitates omnes. Neque enim aliter videtur fieri potuisse
quandoquidem, et natura: naturalem producit numerum, et anima animarium. Et mens
mentalem, et quantum ponit sibi simillimum. Ergo multo magis unum, uniforme produxit
multitudinem: uniformis aut fuit quia unitates omnis fuit multitudinis numerus. Ita enim ipsi,
uni factus est cognatissimus: et ideo ineffabilis, et superessentialis, et usque quaque illi
simillimus. Ergo unum ipsum, ante entia, quæ illi sunt dissimiliora, producit unitates sibi
similiores, et præ cæteris, unam sibi simillimam. Aqua, et a quibus, ens et essentia provenit, et
inde pendet. Ens enim et essentia id est, quod indiget aliunde uniri: unitates autem, inter
unum, et ens positæ, entia cumuno uniunt, et ad ipsum ea convertunt. Bonum ergo supra
essentiam, et supra ens. Unitas est unum maxime referens, et bonitatis est idea, et aliæ omnes
unitates sunt super essentiales. Unitas vero regina, ab uno primo genita, in se entia omnia tulit
iam distincta, unita tamen, quæ in genitore erant uniter una. Itaque ipsa, et unum fuit, et
multa. Unum quatenus ab uno, una fuit. Multa vero, quatenus ab omnibus entibus paternis,
secum tulit omnes unitates omnesque rerum ideas. Quæ entium singulorum est veluti flos, et
summitas, et centrum, circa quod entia singula consistunt. Sed hæ unitates, utrum et ipse sunt
ab entibus impartecipatæ, sicut ipsum unum? Vel ab entibus participantur? Nam si sunt
imparticipatæ, quid ab uno differunt? Si vero participantur: quid illo plus, aut minus habent,
ut illud non participetur, hæ vero participerentur. Si dixerimus eas singulas, ex unum esset, et
multa entis proprietatem, in eas transferemus. Si vero eas singulas unum tantum esse
asserverimus, quid ab uno primo differunt? Et cur illud, primum tenet locum; hæ vero
secundum? Sed dicendum, unum ab entibus segregatum, et longe supra entia positum, ab eis
non participari, neque eius iungi. Unitates vero participari ab entibus, ita ut singula entia
sint, per suam unitatem: et non solum sint, sed etiam sint una. Et bonum suum habere in eo,
quod sint unum. Et quod per hanc unitatem primo uni, quadantenus iungantur, et ad ipsum
convertantur. Igitur entia, a suis unitatibus, atque ideis, primo gradu sunt vera entia,
veræque essentiæ, de quibus loquebamur. Ab unitate quidem prima, primum ens, et prima
essentia. Ab unitatibus reliquis, quæ in prima sunt unitate, entia sunt reliqua, et essentiæ
reliquæ, hoc est omnes. Quot enim sunt unitates, tot etiam sunt entia. Et quot entia, tot
unitates, et sicuti in una prima unitate, omnes erant unitates. Ita in primo ente, omnia debent