ergo sunt ei intelligibilia. Sed quoniam, omnia tradita, sunt ei, a patre suo; et genitus in se
habet, quæcumque habet genitor. Et in genitore erant entia omnia et non entia in ipso sunt ei,
et sunt ei intelligibilia. Omnia ergo intelligibilia, ei sunt intrinseca. Et extra ipsum nihil est
eorum, quæ sui natura intelliguntur, cum ipse ea sit, et omnia. Ita enim fiet, ut vere, et verus
sit intellectus, cum omnia quæ intelligit, sibi habeat præsentia. Et ea opus non habeat
aliunde quærere. Neque eorum oblivisci possit unquam, aut opus habere eorum reminisci.
Neque falletur unquam, aut falsum dicet. Neque aliunde scire quæret, aut fidem ab alio
requiret se scire ullo, quam a se ipso. Neque per coniecturam sciet. Neque scientia eius
dubia erit, neque ambigens. Neque ab alio audiet, aut addiscet. Neque per syllogismus
scientiam aquiret, neque per demonstrationem, aut aliam ullam argumentationem. Hæc enim
quoniam in se dubiæ sunt, aliunde alia quærunt, asciscunt, ut certitudinem aliquam vel fidem
maiorem nasciscantur. Quæ si intellectus quæreret, vel dubius esset, vel ignorans. At
impossibile est, Mentem, vel amentem esse, vel dementem. Mentis enim defectum pateretur,
et a sua essentia recederet. Sed Mens, ne humana quidem, dum mens est, quicquam patitur,
quo a se ipsa habeat, et demens fiat. Neque, sit dubia, vel amens. Si amens non sit, nec
demens ipsa mens, ipse intellectus, nec divinus, nec humanus, intellectus primus
omnium, conditor intellectuum aliorum, in ignorantiam non cadit. Non ignorando, semper
eum scire est necessarium. Si semper scit, semper actionem suam peragit, intellectionem
scilicet. Semper ergo intelligit. Si semper intelligit, semper sua intelligibilia habet
præsentia. Ergo ea in se habet. Nam si extra se alibi essent, quando, vel quo modo, eis
occureret? Vel se eis occurrisse sciret? Si eis non occurreret, ab intelligentia cessaret. Si ab
hac cessaret, non intelligeret. Si non intelligeret, intellectus amplius non esset et in
ignorantiam caderet. Et si quando tamen eis occurreret extra se positis, idola rerum, et non res
ipsas perciperet. Quæ enim extra intellectum sunt, idola rerum sunt. Et ideo cognitio eius,
opinet non scientia. Et sæpe ideo falleretur, et falsum diceret, et se se, et alios deciperet; et
vera mens non esset. Quibus rationibus, vere Zoroaster cecinit:
Οὐ γὰρ ἂνευ νοός ἐστι νοητοῦ, καὶ τὸ νοητὸν οὖ νοῦ χωρὶς ὑπάρχει.
Non enim mens est sine intelligibili et intelligibile non sine mente existit.
Unde sequitur, intellectum, dum intelligit impressiones nullas ab extraneis recipere,
aut ti. Nam cum ipse intellectus primus, omnia sit entia, nisi ipsa intelligat non est
amplius intellectus. Concludendum igitur verum intellectum, omnia intelligibilia, non
modo hæc, modo non illa, semper intelligere. Omnia inquam sibi insita, (nulla autem sunt
ei non insita) ne scilicet eorum obliviscatur; neque aliunde quærat, quæ intelligere et
scire debeat. Neque ut veritas sit in ipso. Sed sit ipse veritas ipsa. Neque entia
disperdantur, aut extra illum dispersa iaceant. Sed in eo sedem habeant, et vivant, et
intelligant, tum ipse, tum entia, quæ in eo sunt, singula et omnia. Et totum simul, singulisque
suis partibus. Unus sit intellectus, quot sit entia in ipso consistentia. Hoc est, omnes
unitates, omnes essentiæ, omnes vitæ, omnes intellectus, omnesque ipsorum proprietates.
Atque ita primus intellectus, entia omnia erit, et entia omnia erunt id, quod ipse est. Et quia
entia sunt, ordinibus distincta ordo entium omnium ipse erit. Et in se ordines habebit omnes.
Quia vero, entia per unum cuique essentiale, id sunt, quod sunt: ipse omnia illa una; rerum
omnium essentialia, in se habebit; imo ipse ipsamet erit. Et quia omnia hæc una, a sua propria
quæque unitate pendent, in eo erunt omnium rerum unitates. Imo ipse omnes erit. Has
Chaldaica Theologia, principia, et fontes, et Ideas, ὰρχὰς καὶ πηγὰςappellat: ipse in se habet
rerum omnium principia, et fontes et Ideas. Imo ipse, illa ipsa erit. Ideas illas inquam
omniformes, quas παμμόρφους appellat, uti vidimus Zoroaster. Et quæ ut idem ait.
Πηγῆς μιᾶς ὐποπτᾶσαι, ἐξέθοραν,
πατρόθεν γὰρ ἔην, βουλή τε, τέλος τε.
“Fonte ab uno volantes, exilierunt.
A patre enim erat, consiliumque, finisque.”