Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 145

Et tria, immo plura multo evadit. Nam si entia extra se posita, intelligenda sibi sint, necesse
est ut prius ad ea porrigatur. Porrectione hac, duo sit: et simplex amplius non persistit. Tria
vero sit, cum entia tangit. Quatuor, cum in se vertitur. Quinque, et amplius tanto, quot ipsa
intellectu entia sunt. Igitur de uno simplicissimo, Deus intelligendo, et unitatem suam
ammittit, et sit multiplex. At hoc impossibile, et contra demonstrata. Non ergo Deus alia
intelligit. At neque se ipsum intelligere, est ostensum. Ergo prorsus non intelligit. Præter hæc,
intellectio, cognitio quædam est; cognitio autem omnis desiderium quoddam est,
cognoscendæ rei, per indagationem, et quæsitæ, et adinventæ, et occurrentis. Qui vero quærit,
indigus est eius rei, quam quærit. At Deus, bonum ipsum
perfectissimum, sufficientissimumque, et sibi, et aliis, quo nam egeat? Si non eget, quid nam
quæret? Aut quærendo quidnam acquiret, quod iam vel non sit, vel non habeat? Sibi ne, an
aliis quæret, et acquiret? Nec sibi, nec aliis. Non sibi, quia nihil aliunde accipit, cum ipse
omnia sit, et sit in omnibus. Non aliis, sufficit enim ipse solus, aliis omnibus. Qui omnia, et a
principio produxit, et producta conservat: eaque perficit, et ad se convertit, et reducit. Nullo
ergo modo Deus pater intelligit, nec cognoscit: quia nec se ipsum, uti est demonstratum,
nec alia cognoscit, aut intelligit. Neque sensus habet, nec media est facultas, neque est
intellectus, nec intellectum in se habet, neque intellectionem; neque ex intellectuum est
ordine.
Quid ergo, se ipsum prorsus ignorat? Ignorat quoque alia omnia? O altitudo
divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et
investigabiles viæ eius. Quis hæc scrutari audeat? Perscrutari quidem, et pervestigare
nequimus, scrutare tamen, et vestigare aliquid, sua ope audeamus, quando, et lumen eius, et
rationes in idem cum fide sacrosanta nos deducunt. Non ignorat se, non ignorat alia, etiam si,
nec se intelligat, nec alia, nec sensu, nec ratiocinio comprehendat. Quo modo ergo non
ignorat, si his modis non cognoscit? Se ipsum, se ipso novit. Se ipso itidem novit omnia,
supereminentissimo, et sibi proprio modo: intuitu nullo, quamvis simplicissimo; intellectione
nulla, et nulla in se ipsum conversione. Sed sapientia summa sua, quæ ipsemet est, et sui
ipsius plenitudine, sapit, ac scit omnia. Sapientia vero hæc sua, nihil quærit, ut id sapiat: nihil
venatur, neque in se, neque in alium revolvitur, quod facit intellectus. Sed in se habet, imo
ipse est, eadem ea quæ sapit, neque unquam iis caret, aut ipse a sapientia cessat. Atque ideo
verissime a vetere Diotima dictum est, Deus non philosophatur; nec cupit esse sapiens. Est
enim, in se talis. Neque ratiocinatur, per rerum terminos, qui ipse sunt. Neque intelligit
quærendo eos aliunde, vel in se reducendo, quos iam in se habet. Hæc enim imperfectionem
indicant. Dei ergo sapientia, opus non habet, extra se progredi, ut se cognoscat: aut in se
redire, ut cognoscat alia; aut ad ea prodire, et ea in se per circuitum, aut rectam referre; quæ
iam in se, et habuit, et habet, et ea est, et a quibus non discedit; nec illa discedere a se patitur.
Se ipso ergo, semet ipsum, et alia omnia in semet ipso, Pater Deus scit, et sapit. Et hæc est
eius ineffabilis sapientia, et summa veritas, quam a se in omnes fundit intellectus, et
veritatem in eis ingenerat, et eos ipsa perficit.
FINIS DECIMISEXTI LIBRI
1...,135,136,137,138,139,140,141,142,143,144 146,147,148,149,150,151,152,153,154,155,...411
Powered by FlippingBook