unius. Et ipse, non erit unum, non bonum, sed intellectio. Si vero intellectio boni, et unius,
alia sit res, a bono, et uno, fuerit sane bonum, et unum, ante intellectionem. Quod si ante hanc,
bonum unum sit sufficiens sibi, hoc ipsum sibi sufficiet, neque ulla sui ipsius egebit
intellectione. Itaque quatenus bonum, quatenus unum, non intelligit se ipsum. Quod si quid ei
adsit, simplex forte ei aderit intuitus quidam in se ipsum. Sed cum in eo nullum sit
intervallum, per quod aliquid sui, a se ipso distet, aut differat, quid opus ei fuerit hic intuitus,
quamvis simplicissimus? Vel quia, neque ipse a se differt, intuitus hic, aliud nihil erit, quam
ipsum met bonum, ipsummet unum. Itaque concludendum, Deum patrem, se ipsum non
intelligere; neque ut sit unum, neque ut sit bonum, neque ut sit beatus, neque ut sit Deus,
neque ut rebus provideat: cum ipse per se sit, hæc omnia: neque ut intellectu, veluti
additamento ornetur quodam. Nam et ratione alia, intellectus alteritatem quandam necessario
inducit inter se, et intellectionem, et rem intellectam. Alteritas aut in ipso uno, nulla est.
Et ipsum est, ante, et supra omnem alteritatem. Verum, et identitatem intellectio
inducit. Neque enim se ipsum ab intelligibili, atque intellectu separabit, aut distrahet. At
ipsum unum ante, et supra omnem est identitatem, quæ ut minimum spectatur in duobus.
Nullo ergo modo, summus ac primus Deus pater intelligit, se ipsum. At vero, intelligit ne
entia a se producta? Et hæc, an quædam tantum, an et omnia? Si non omnia, dicatur
intelligere, ratioque Avenrois addatur, ne ipse scilicet vilescat, vilia, quædam intelligens.
Videndum, ne dum ei summam dignitatem servare velimus, de maiestate sua summa
eum deiiciamus. Qui enim, aut quo modo vilescat is, qui summe est nobilissimus, quique nec
ab ea nobilitate, mutatur, nec quo vis alio mutatur modo. Quique cum rebus non miscetur?
Qui nihil recipiat, vel a se, vel ab alio? Qui ex ipsius scholæ dogmatibus, sit impassibilis, sit
immutabilis? Nonne hæc contradictio est, Deus est impassibilis, et vilitatem potest pati?
Fatuus ergo hic quidam timor est, fatuisque qui eo premuntur Avenroistis relinquendus. Nos
saniora dogmata, sanius tractemus. Itaque si Deus revera intelligit, non quædam tantum sed
omnia necesse est ut intelligat. Nam si non omnia, necesse est, id ei accidere, vel quia
impotens sit: vel quia entia eum superant, aut excellentia, aut numero. Ad eorumque
splendorem veluti ad solem noctua, ipse cæcutiat vel quia, etiam si possit, nolit, et ea,
dedignetur? Sed quomodo dedignabitur is, in quo nulla omnino passio? Qui summa
sit bonitas? Et quomodo ad entia cæcutiat, qui fons sit omnis lucis, et luminis? Et quo modo
entia, quæ ab eo facta sunt, factore suo excellentiora fuerint? Cum omne producens
excellentius superiusque sit suo producto? Et omnis causa efficiens superior, et potentior suis
sit effectis? Et quo modo impotens dicendus est is, qui omnipotens est probatus? Quique
infinitipotens est demonstratus? Concludendum igitur, si Deus entia a se producta intelligit,
eum omnia intelligere.
At prius, et quæsitum, et denuo quærendum, utrum intelligat? Et ex divisione, vel se
ipsum, vel alia? Ostensum autem iam est, eum, seipsum nequaquam intelligere.
Ergo indagandum, an alia, vel intelligere queat, vel intelligat.
Si queat quidem, non tamen intelligat, potentia hæc iam frustra est. Quod neque
Peripatus admittet; et admittet alius nemo. Si vero alia omnia intelligit, entia ea intelligit, quæ
a se producta, ab ipso sunt diversa. Si hæc intelligit, etiam cognoscit. Quod vero
cognoscit, vel sensus est, vel intellectus, vel inter hos media facultas quædam. Sensus quidem
recta fertur extra; neque in se revertitur; neque agnoscit se cognoscere. Intellectus vero
intelligendo, in se veluti circulo convertitur, et agnoscit se cognoscere, et intelligit, se
intelligere. Nam si non intelligeret se intelligere, non omnia intelligeret, et hac ipsa
intellectione mancus esset. Igitur non prorsus esset intellectus. Intelligit ergo, se intelligere.
Entia videlicet, vel extra, vel circa, vel intra se posita. Dum ergo extra, et circa se, sunt ea quæ
intelligit, quomodo dicetur, in se converti? Cum illa per lineam veluti rectam a se distent? Si
vero illa intelligendo, ad se convertatur, secum ea ferat intra se, est necesse. In seque iam
inexistentia ea intelligat. Conversione hac, quæ actio est, et energia, unum cessat esse unum.