ubicumque essentia rei est, ibi quoque est potentia. Quæ ut iam docuimus essentiæ protensio
quædam est, et extensio. Ubi vero potentia est, ibi necessario est, et actio, vel in essentia, vel
ex essentia. Nam hæc protensio, et extensio tum potentiæ est, tum etiam essentiæ. Necessario
igitur, Mens secunda, quia coessentialis sit Patri, et Filio, compotens quoque, et cooperans
illis erit, et omnipotens, et omnia efficiens. At ubi ea efficiet? In se ne, an extra se? Non in se
quidem, quoniam ea, a Patre, et Filio in eam sunt tranfusa iam perfecta. Ergo extra se. At non
in eos, unde ea suscepit, et nulla productio, sit versus supera. Ergo vel circa se, vel infra se.
Circa se quidem intellectus, de quibus agebamus. Infra se vero, ea omnia quæ intellectibus
hisce sunt natura, inferiora. Quales anima, natura, qualitates, forma, corpora. Circa se quidem,
an omnes intellectus, aut quosdam. Et infra se itidem, an omnia quæ diximus modo, animas,
naturas, et cetera, an vero tantum quædam? Si quædam dicatur, inferemus, vel quia impotens,
et sic non omnipotens, contra demonstrata, vel quia noluit, et entibus, quæ promi poterant
invidit. At nulla in summum bonum cadit invidia. Vel nesciit producere, et sic non
amplius mens. Si enim nescit, neque etiam intelligit. Si non intelligit, non est intellectus.
Igitur produxit omnia. Non in se, non supra se, ut est ostensum. Ergo circa se, et infra se.
Nullus enim alius, aut fuit, aut potuit esse locus, quo entia, quæ in se habebat promeret. An ut
iis omnibus exinaniretur? An vero, ut omnia sua sibi retineret, alia suis similia proferet? Ita
prorsus, ratione quam sæpe commemoravimus. Omne producens sibi similia producere, iis
modis, qui sunt iam explicati. Hoc ergo merito maximo, quod circa se, et infra se omnia
produxerit, νοῦς δημιουργὸς Mens opifex ab Hermete est appellata. Non quod sola, sed quia
rebus extra profundum condensis, proximior fuit conditrix. Hanc autem, ut ita
dicam, omniscentiam, quia sit cum Patre, et Filio consubstantialis, compotens, et coeffector,
necesse est cum illis communicare, sicuti et illi eadem ratione, quidquid habent, cum
eo necesse est communicare. At erant præterquam omnipotentes, etiam infinitipotentes. Igitur
et hæc Mens, sicuti omnipotens, ita etiam est infiniti potens. Et quoniam, qualis essentia est,
talis quoque est potentia, et qualis potentia, talis operatio. Et qualis operatio talia etiam ab ea
eduntur opera: opificis huius, ut essentia, et potentia sunt infinitæ, ita infinita erit eius actio, et
operatio. Ergo infinita necessario eius quoque opera erunt. Sed infinitate, auctoris infinitati,
simili quidem infinita, sed inferiore. Inferiore inquam duplici ratione; tum quia extra ipsum
sunt producta; tum quia omnis productio, non ad supera, sed ad infera, vel in circuitum
progreditur. Infinitate ergo, a primis tribus infinitatibus essentiali, ac potentiali, et ut ita
dicam actionali principiorum diversa, ea constabunt producta, infinitate scilicet quarta
quadam, in numero consistente. Numero ergo infinita, tum primus, tum reliqui duo opifices
entia produxere: similia quidem ipsis, sed inferiora. Unitates numero infinitas, essentias, viras,
mentesque numero infinitas. Mentes quidem alias circa se, sed minus nobiles, easque numero
infinitas. Sed triplici, ut par est, distinctas ordine, triplici Productorum ordini respondentes.
Alias nimirum Patri, alias Filio, alias Spiritui, proximo earum productori. Nam si tres sunt
productores, et omnis productor sibi simile producit, necessarium fuit has Patri, illas Filio,
istas vero Spiritui esse assimiles. Quam rem Zoroaster, et magorum coetus acutissime
perviderunt. Psellus enim ita scribit:
Μίαν ἀρχὴν τῶν πάντων δοξάζουσι, καὶ ἓν αὐτὴν, καὶ ἀγαθὸν ὐποÜμνοῦσι. εἶτα πατρικὸν
τινὰ βυθὸν σέβονται, ἐκ τριῶν τριαδων συγκείμενον. ἑκάστη δὲ τριὰς ἔχει πατέρα, δύναμιν,
καὶ νοῦν.
“Unum principium rerum omnium constituunt. Et id, unum, et bonum, concelebrant. Deinde
paternum quoddam profundum venerantur, et tribus triadibus compositum. Quæque autem
trias habet Patrem, Potentiam et Mentem.”
Quibus nominibus tribus, principia quoque prima nominarunt; et primum profundum. Quod
tantum νοητὸν intelligibile nuncuparunt. Hanc autem secundam triadem Proclus, et
Damascius sæpe adducunt, et duplici nomine appellant, νοητὴν, καὶ νοερὰν intelligibilem, et
intellectualem. In qua is qui pater dicitur, primo patri respondet. Quæ dicitur potentia, Filio.