iudicia, cum dictis rationem addit. Cui subscribit Divus quoque Hierotheus, Pauli quidem
auditor, Dionysii vero doctor, quando in hæc verba scribit.
“Causa omnium, cum neque pars sit, neque totum, et totum, et pars. Et universum in se
comprehendens.”
Sed si hæc, divina oracula, sint suspicienda, ut sunt verissima, modus est excogitandus. Quo
et ipse omnia omprehendat. Et omnia sint in ipso, et ipse sit in omnibus. Neque enim forte
localiter sunt intelligenda; et tamen non localiter, non videntur posse intelligi. Si enim
universum, et partes eius omnes, corpora sunt, corpora autem omnia, aut locus sunt, aut sunt
in loco; necesse videtur, qui universum comprehendat, eum universo locum præbere. Et qui
per omnia permeat corpora, ut in omnibus sit; omnia ei locum faciunt. Quid ergo vere, ac rite
philosophanti erit dicendum? In hunc modum philosophice contemplemur. Deum, et
unum, idem esse, iam diu est nobis demonstratum. Demonstratum quoque est, unum ita esse,
ut sit non nisi unum, et nihil aliud quam unum, et simul esse omnia, et in eo, esse omnia. Ut
hæc inconcussa maneant, dicendum, cum in ipso omnia esse dicantur, unum in ipsa
non spargitur, sed unum remanens, ea omnia habet, non tamen ab eis habetur. Si ab eis
non habetur, est ergo nullibi. Quoniam id, quod habet, habito esse videtur locus. At e
contra, si ipse in omnibus est, erit ubique, et si ubique etiam alicubi. Pars enim hæc,
totius pars est, loci. At ipse nec pars, nec totum est.
Non est ergo, alicubi. Si non alicubi, neque etiam ubique. Si neque alicubi, neque
ubique, nullibi est ergo. Sed et totum est, et pars. Ut totum in alio, neque alicubi, et non
alicubi, neque ubique. Si neque ubique, neque alicubi, iterum ergo nullibi est. Qua vero pars
est, in toto est. Si in toto est, in alio est; si in alio, alicubi. Et si alicubi, cur non et nullibi, et
etiam ubique. An vero hæc omnia, in eo vera sunt? An etiam falsa? An vero, et falsa, et vera?
Ita consideremus.
Tria hæc adverbia, ubique, alicubi, nullibi, ad locum pertinent; locus ad
locatum spectat. Locatum autem vel corpus est, vel in corpore. At Deus, neque corpus est, vel
in corpore. Ergo non locatus, ergo non in loco, ergo nullibi. Atque ita hæc prior loci attributio,
fuerit vera. Sed et erit falsa. Quod enim nullibi est, in nullo est. At ipse est in omnibus. Ergo
nullibi non est. Si nullibi non est, in omnibus est, et est ubique. Verum, ergo fuerit, eum esse
ubique. At et falsum fuerit, eum esse ubique, locus enim non est locatum. At ipse locus est, in
ipso enim omnia sunt. Quatenus ergo verum est, eum esse ubique, verum quoque fuerit; cum
esse alicubi. Quatenus vero falsum est, eum esse ubique, falsum quoque erit, eam esse
alicubi.
Vel illa veriora erunt? ipsum esse incorporeum, atque ideo locari non posse. Si non
locatur, locus eum non capit. Si locus eum non capit, nullus locus eum capit. Si nullus locus
eum capit, non est ubique. Si non est ubique, nullibi erit. Si nullibi erit, non erit alicubi. Atque
ita verum non fuerit, cum esse ubique. Rursus quid vetat, verum esse, cum esse ubique. Est
enim incorporeus. Si incorporeus, etiam est immaterialis. Si immaterialis, materia ipse sua
non impeditur. Si non impeditur, penetrat; si penetrat, etiam permeat. Ea nimirum, materiam
habent, et sunt corpora, quorum penetrationem mutuam, natura non permittit. E contraria
ratione, quæ immaterialia, et incorporea sunt, natura, in mutuam penetrationem, non
impediuntur. Nullam enim habent a materiam, nullam a corpore resistentiam. Igitur
incorporea, quia nullam habent mutuam resistentiam, mutuam habent sine ullo impedimento
penetrationem. Neque solum mutuam, sed eam quoque in sua contraria habent, ipsa scilicet
corpor. Quæ quamvis, et materiam habeant, et ab ea resistentiam seu anteresin, resistere
tamen incorporeis nequeunt, ullis. Quando neque iis resistunt quin ea penitus, et usque quaque
penetrent, quæ in ipsis met corporibus perpetuum habent habitaculum: qualitates nimirum
omnis, generis, sapores, odores, colores, calores, frigora, humiditas, siccitas, mollities,
durities, reliquæ omnes. Nec non quantitates omnes, lineæ, superficies, profunditates. Nulla
enim corporis ullius est pars, quæ lineam intus, et extra non habeat, quæ item superficiem, et