FRANCISCI PATRICII
PANARCHIAS
LIBER VIGESIMUS SECUNDUS
DE RERUM CREATIONE.
Nomen creationis, commodum venit Theologis Latinis, ut eam productionem significaret, quæ
aliquid facit ex nihilo. Qua in re nomen nullum est apud Græcos. Id enim, quod
initio Pentateuchi Mosis legitur.
In principio creavit Deus: Septuaginta interpretes Græce dixerunt.
Ἐν ἀρχῆ ἐποίησεν ὁ θεός.
In principio fecit Deus Damascenus, author vetus, et nobilis, et Catholicus, pro
creatione, et creatore, nominibus κτίσεως, et κτίστου utitur fabricationis, et fabricatoris.
Quibus ante eum, et Paulus Apostolus, et Dionysius sunt usi frequenter, sicuti, et his
aliis duobus, δημιουργὸς, καὶ δημιουργία, opifex, et opificium. Quæ sæpissime sunt apud
Græcos Theologos omnes. Et ante eos apud Platonem, et ante Platonem apud Hermetem,
frequens est eorum usus. Sed nomen Creationis, significatione hac propria, ex nihilo
facere aliquid, a vetere quadam glossa, ut Divus Thomas annotat, ortum habens, eo
significatu, per nos maneat. Reliqua vero nomina quæ attulimus, sunto communia iis ent
rebus, quæ ab artifice quoppiam, ex materia fiunt aliqua, et iis quoque quæ e nihilo fuerunt
facta. Nam Divus Paulus, τεχνίτης καὶ δημιουργὸς, dixit, quæ versa sunt: “Artifex, et conditor
Deus”.
Nos emanationis, et produtionis, nomine usi sumus libenter, ad rerum processionem
significandam, quæ ex Patre in suum facta est profundum, ut eam a rerum creatione ad extra
profundum facta, distingueremus. Sed hæc de nominibus satis ad res ipsas accedamus.
Triplicem rerum multitudinem esse, diximus alicubi. Primam in Patre, quæ ingenita, et
improducta est, et virtualiter multitudo, neque ab eo prodiit umquam. Alia est in Verbo,
quatuor gradibus distinctam, quos exposuimus. Hanc a Patre asservimus fuisse emanatam. Et
ab eo in paternum profundum prodiisse, quæ nullo modo creata potest dici. Non enim ex
nihilo, sed ex omnium maximo est profecta.
Nam si in Patre prius erant, et ex eo in totum profundum suum sunt diffusa, Pater autem erat
omnia; omnia non sunt nihilum. Non sunt ergo ex nihilo; non sunt ergo creatæ. At quæ nam
sunt quæ creatæ vere dicentur? Reliquæ omnes quæ extra profundum sunt. Eas Theologi
nostri, quatuor dixerunt esse. Naturam scilicet Angelicam. Cœlum Empyreum Materiam,
et Tempus. Sed ubi mundum reliquerunt? Ubi cœlum? Ubi terram? Quæ in principio Deus
creavit. Ubi lucem? Ubi firmamentum? Ubi aquas, ubi tot reliqua in
Genesi
recensita? Nos
vero, res extra profundum positas, aliter dividimus, et quidem divisione necessaria istius
modi.
Entia necesse est vel incorporea esse omnino.
Vel incorporea, et corporea simul.
Vel corporea simul, et incorporea.
Vel corporea penitus, et corpora.
Quæ vero in profundo sunt, quamvis incorporea dicantur; attamen incogitabili nobis
modo, atque ineffabili, hisce extra positis supereminent. Scimus communem esse rerum
divisionem, in corporeas simpliciter, et incorporeas. Nos tamen, ubi intermedia duo divisionis
membra locum habeant, suis locis indicabimus. Nunc ad rem præsentem.
Hæc quatuor generum entia quo modo a profundo profluxerunt.
Si illic prodierunt, quo modo dicuntur ex nihilo creata? Sane sacra eloquia
pronunciant.
“In ipso condita esse universa, in coelis, et in terra, visibilia, et invisibilia: et omnia per ipsum,
et in ipso, ἔκτισθαι creata sunt, et iterum ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia.”