Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 164

in mundo sunt, mundus in æone, in Deo. Cuius Dei ait Hermes.
Τοῦ δὲ θεοῦ, ὥσπερ οὐσία ἐστι, τὸ ἀγαθὸν, τὸ καλόν, ἡ εὐδαιμονία, ἡ σοφία. Τοῦ δ'αἰῶνος ἡ
ταυτότης, τοῦ δὲ κόσμου ἡ τάξις, τοῦ δὲ χρόνου ἡ μεταβολὴ, τῆς δὲ γενέσεως, ζωὴ καὶ
θάνατος.
“Dei vero veluti essentia est, bonum, pulcrum. Felicitas, sapientia. Æonis vero identitas.
Mundi autem ordo. Temporis mutatio. Generationis, vita et mors.”
Hæc quidem, quinque rerum harum est essentia. Vires, vero, et anima, ut idem ait:
Καὶ τοῦ μὲν αἰῶνος ἡ ψυχὴ, ὁ θεὸς. Τοῦ δὲ κόσμου ἡ ψυχὴ, ὁ αἰών, τῆς δὲ γῆς, ἡ ψυχὴ ὁ
οὔρανὸς.
“Et æonis quidem anima est Deus. Mundi vero anima est æon. Terræ autem anima est
cœlum.”
Hoc est, tamquam anima, ac pars melior. Ex talibus vero, et essentiis, et
potentiis actiones hæ proveniunt, et effectus hi. Iuxta ipsum.
Ἐνέργεια δὲ τοῦ θεοῦ, νοῦς καὶ ψυχὴ. τοῦ δ'αἰῶνος, ἡ διαμονὴ, καὶ ἀθανασία. Τοῦ δὲ κόσμου
ἀποκατάστασις καὶ ἀνταμοκατάστασις, τοῦ δὲ χρόνου αὔξησις, καὶ μείωσις, τῆς δὲ γενέσεως,
ποιότης.
“Actio vero Dei, Mens, et anima. Æonis, permanentia, et immortalitas. Mundi vero circuitus,
et regressus. Temporis, auctio, et diminutio, generationis, qualitas.”
De quibus effectibus, secundi tantum, permanentia, et immortalitas, ad rem nostram
faciunt. De permanentia dicamus prius.
Permanentia, est duratio, seu perduratio, quædam, et perennitas. Communis autem est,
tum tempori, tum æoni, tum æternitati, tum etiam sempiternitati. Namque ὁ αἰὼν, Græcis ἀεὶ
ὂν significat, quæ latini dicunt, sempiternitatem, æternitatem, et ævum, t seculum χρονος vero
solum designat tempus. Quod tempus. Aristotelis deffinivit, esse “numerum seu mensuram
motus per prius, et posterius.”
His paucis vero verbis, sex ac forte plures commisit errores. Primum, quod
mensuram et numerum, quæ sunt cogitationis nostræ opera, genus essentiale fecit tempori,
rei per se existentis, et suam hyparxin habentis, quasi nostra cogitatio, det esse naturali
rei. Neque ei in mentem venit, quod alibi dixerat.
Τὸ δὲ τῇ νοήσει πιστεύ ειν ἄτοπον.
Cogitationi vero credere, absurdum.
Itaque cogitatio nostra, ad essentiam temporis nihil pertinet. Et tempus duratio est sine ulla
nostra, vel mensuratione, vel numeratione. Secundus error. Quod in differentia, motum
tantum posuit. Tertius, quod statum prætermisit, cui duratio, et tempus, tam communis est,
quam motui, tanto enim tempore terram stat, quanto cœlum movetur. Quartus, quod
durationem, quæ temporis est essentia propriissima, penitus ommisit. Quintus, quoniam motus
mensurat tempus, potius quam tempus mensuret motum. Motus enim solis, et vicissitudo
luminis et tenebrarum, mensurat temporis spacium, et partes eius per horas numerat. Sextus,
quod prius illud est posterius, ad temporis durationem, et rerum permanentiam pertinent nihil.
Tempus autem revera esse durationem, et statui, et motui communem, et non mensuram
ullam, argumento clarissimo fuerit, si quis aliquem in teterrimo carcere (quod multis
mortalium accidit) iacere consideret: loco quo lumen nullum penetret, densissimæque tenebræ
ibi resideant. Et ab omni horarum, aut strepitus cuius vis sono, procul absit. Certe, is motus
nullius partes, vel mensurabit, vel numerabit: neque ullam motus partem ullius percipiet.
Percipiet tamen durationem, et tenebrarum in eo loco, et suam, in tenebris iisdem. Numeret
autem alius quispiam, diem aut horam, quibus ille in carcerem est trusus. Uterque sane
durationem eam cognoscet. Sed ille per statum, hic vero per motum luminis et tenebrarum, et
motus partes numeratas. Eadem differentia est inter duos, quorum alter in urbe sit, alter ruri,
ubi nulla sint horologia, habitent. Ille quidem horas numerabit, et per eas durationem
percipiet. Alter vero hic ruri, eamdem percipiet durationem, tametsi per partes mensurare
1...,154,155,156,157,158,159,160,161,162,163 165,166,167,168,169,170,171,172,173,174,...411
Powered by FlippingBook