FRANCISCI PATRICII
PAMPSYCHIA
LIBER PRIMUS
UNDE SIT ANIMUS.
Quod Græci veteres unico ψυχῆς, nomine significarunt, id duplici, Animi, et Animæ
expressere Latini. In etymis eorum, erravere utrique. Illi quod ψυχὴν, a
verbo ψυχάζω, refrigero deduxere. Contrario ab eius opere, significatu. Quoniam nullibi sit
animus ψυχὴ, quin ibi calor quoque existat. Isti, quod a voce Græca ἄνεμος, qui ventus
est, parva admodum detersione animum, et animam, derivavere. Contraria maxime a vera re
sententia. Nihil enim minus, quam ventus, animus est, et anima. Error hic uterque a
respiratione venit. Nam ea, quæ confesso, animum habent, animantia sunt, et animalia. Hæc
vero respirant. Respiratio sit vento, ventus internum refrigerat calorem. A vento animus, a
refrigeratione ψυχὴ, sunt efformata. Hæc sane non videtur vulgi fuisse formatio. Qui cum
animam nec videat, nec percipiat an eam habeat, an ea vivat, prorsus ignoravit. Sed sciolorum
vulgus, rerum naturas, sensu tantum, eoque non integro, venatur. Rationes, a mente, a sensu
ductas, penitus negligit. Saniores utroque, et res alias, et animum, at animam altius
indagarunt, receptis tamen nominibus sunt usi, Nos iisdem, quoniam in tam vetusta re, nova
fingere non liceat, abutemur. Non nomina, sed res ipsas sub nominum significatu
indagabimus. Hoc præfati, nos hactenus nominibus animi, et animæ, promiscue, et
indistinctim usos. Posthac distincte usuros, ut anima dicat nobis humanam tantum animam.
Animus vero, reliquarum rerum animos significet, plantarum, brutorum, et si qui sint in
universitate, alii. Id autem ea de causa facimus, quod humana anima, proprias quasdam, nec
eas paucas habeat proprietates, quæ cum animis reliquorum, non facile communicantur, aut
permiscentur. Atque ideo peculiares, exigit contemplationes. Quas ad humanæ nostræ
philosophiæ initia differimus. Reliquis vero, quæ animata videntur entia, animi nomen
tribuamus. De animis ergo esto nobis in præsentiarum, contemplatio instituta. Hæc enim
post Mentem atque intellectum omnis generis peractam tractationem, necessario videtur
consequi. Natura enim in suis operibus non saltat, sed ordine, a proxima causa, proximum
producit effectum. At opus sane, perarduum molimur, et apud sapientes omnes, usque a seculi
initio, maxime controversum. Non est tamen nobis, qui veram atque integram philosophiam
condimus, aut desperandum, aut in opere quantumvis magno, atque arduo, desistendum.
Inde igitur usque ab initio huius nostræ philosophiæ, proposuimus, atque uti
verissimum posuimus, a Mentibus esse Animos. Sed proposuisse, et posuisse, philosopho
non est latis. Verum quod est, et in naturæ universitate latet, ei est aperiendum, explicandum,
et demonstrandum. Hanc ergo rem, Dei Optimi Maximi nomine, ac numine invocato, novo
labore aggrediamur. Profecto, demonstratum iam nobis est, ab uno Deo, primissimo, omnia
provenisse, Primam scilicet Unitatem, et in ea, et extra eam, omnes unitates. Ab his, primam
essentiam, et in ea et extra eam, omnes essentias. Ab his, primam vitam; et in ea, et extra eam,
omnes vitas, et ab his, primum intellectum, et in eo, et extra eum omnes intellectus, sive
dixeris Mentes. Si in universitate, est rerum ordo: et ab ea semota est omnis confusio, necesse
est, ut a Mente, et a Mentibus sit primus animus, et in eo, et extra eum, sint animi omnes. Sive
is primus animus, sit mundi animus, sive etiam mundi animo superior. Quod rationes haud
multo post, nobis patefacient. Novem ab initio, atque etiam postea, in universitate
constituimus rerum gradus. Inter quos, animus, medium tenet locum. Supra animum quatuor
esse demontravimus abunde, Intellectum, vitam, essentiam, unitatem. Sub eo totidem sunt.
Natura, Qualitas, Forma, corpus. Inter intellectum et animum, nihil intercedit medium.
Superiorum nullum. Ad imperfectionem namque, eorum nullum properat, nullum ex
eis descendit. In sublimi consistunt. De suis proprietatibus quasdam non tamen omnes inferis
largiuntur. De sua dignitate non dimoventur. Nam neque Peripatus permittet, Primum illum