Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 171

ἴδιον γὰρ τοῦ ἀγαθοῦ τὸ γνωρίζεσθαι.
“Proprium boni est, cognosci. At a quo ut cognoscatur? Ab homine.”
Οὐ γὰρ ἀγνοεῖ τὸν ἄνθρωπον ὁ θεός, ἀλλὰ καὶ πάνυ γνωρίζει, καὶ θέλει γνωρίζεσθαι.
“Non enim ignorat hominem Deus, sed maxime cognoscit, et vult cognosci.”
Quo modo cognosci? Docet:
Δὶ αὐτὸ τοῦτο πάντα ἐποίησεν, ἵνα διὰ πάντων αὐτὸν βλέπῃς. τοῦτο ἐστὶ τό ἀγαθὸν τὸ τοῦ
Θεοῦ, τοῦτο δ'αὐτοῦ ἀρετὴ, τὸ αὐτὸν φαίνεσθαι διὰ πάντων.
“Ob hoc ipsum omnia fecit, ut per omnia eum cernas. Hoc bonum ipsius Dei est; hoc eius
virtus, ut per omnia appareat.”
Hoc autem per omnia apparere, quid aliud inferre potest, quam gloriam ipsius Dei: iuxta
illud Ioannis Apostoli.
“Dignus est domine Deus noster, accipere gloriam, et honorem, et virtutem.”
Reddit rationem:
“Quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam erant, et creata sunt.”
FINIS VIGESIMI SECUNDI LIBRI.
1...,161,162,163,164,165,166,167,168,169,170 172,173,174,175,176,177,178,179,180,181,...411
Powered by FlippingBook