Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 163

FRANCISCI PATRICII
PANARCHIAS
LIBER VIGESIMUSPRIMUS
DE SEMPITERNITATE.
Verum, quando hæc, prope infinita entia fecit Deus? In tempore ne? An in temporis principio?
An vero ante tempus? Et omnia ne simul produxit. An vero aliud post aliud
procreavit. Magnæ sunt equidem quæstiones hæ, et quæ multorum magnorum virorum,
magna ingenia defatigarunt. Attamen, eodem numine adiuti, et eodem ducti lumine divino,
eas ne exhorreamus. Itaque dicamus, unitatem, bonitatem, simplicitatem, sufficientiam,
perfectionem, omnipotentiam, infinitatem ἀπειροδύναμίαν infinipotentiam, unæ trinæ
Deitatis, a nobis esse iam, philosophicis rationibus, et mathematicis fere necessitatibus
demonstratas. Pergamus ergo his annectere, quæ deinceps, ad propositas, et expositas
quæstiones consequuntur.
Equidem, quoniam unatrina Deitas, est ἀπειροδύναμος infinitipotens, eam corpus esse,
minime omnium est dicendum. Omne enim corpus, finitum est, finitamque habet essentiam.
Si essentiam finitam habet, finitam quoque habet potentiam, ac vires finitas. Si potentiam
finitam, finitam quoque actionem, operationemve habere est necesse. Hæc enim tria, ut iam
dictum est sæpius ita se se iunctim consequuntur, ut unum sine alio esse, nequeant. Itaque
ridendus Aristoteles, qui hæc vidit, et tamen finitæ essentiæ, cœlesti scilicet corpori, finitæque
eius potentiæ, contra dogma suum probatum, infinitam tribuerit actionem. Motum videlicet
æternum. Motus enim cœli, si ex hac secunda, primæ contraria doctrina, æternus sit, nullis
terminis finietur. Infinitus ergo, ex finitis, et viribus, et essentia. Sed inconstantia huius
hominis ommittenda. Nos ad rem nostram regrediamur. Unatrina deitas, et Essentiam, et
potentiam, et actionem habet infinitas. Non ergo essentia, ὕπαρξις, eius corpus fuerit, quod
tria omnia finita habet. Si corpus non est, vel ergo incorporea est, vel incorporea, et corporea,
vel corporea incorporea. At in horum duorum numero non est, ut postea patebit.
Ergo incorporea est prorsus. Si incorporea est, nulla est prædita quantitate. Omnis enim
quantitas, vel in corpore est pars eius, vel est corpus. Si nulla quantitate est prædita, est
quoque immensa. Quod enim mensuratur, et quod mensurat, in genere est quantitatis. Si
immensa est, nulla mensura mensuratur. Si hoc, neque etiam mensuratur tempore, vel toto, vel
parte, quæ motus sunt mensura. Nam si tempore mensuraretur, etiam motu mensuraretur,
cuius mensura est tempus. Si vero motu; etiam magnitudine. Omnis enim motus, sit super
magnitudine: docente id prius Hermete, Aristotele deinde. Si tempore non mensuratur, neque
etiam mensuratur ævo, cuius imago est tempus. Ævum autem id dicimus, quod Græcis
est αἰὼν, quasi ἀεὶ ὂν semper ens. Quod Latini etiam seculum dixere. Si æon, et ævum semper
est, ἀεὶ ὂν, de rerum numero est, quibus verbum hoc: “est”, competit. Competit autem iis
omnibus, quæ entia nuncupantur. At omnia entia inter se distincta, et numerum facientia, in
spiritu, ac filio sunt, in patre vero una omnia erant, et cuncta entia supereminebant. Itaque
cum ævum, unum entium sit, in spiritu, ac filio erit, non erit in patre. Pater ergo supra omne
ævum, supra omnem æona erit, et ut Platonici, Plotinus, Proclus, Damascius loquuntur.
τό ἐν ἑπέκεινα τοῦ ἐν ὄντος τοῦ ἀει ὂντος, καὶ τοῦ αἰῶνος ἐστὶν.
“Unum, ultra, et trans unum ens, et ultra semper ens, et ultra æona est.”
Quam rem Hermes ita docuerat ante:
Ὁ θεός ὁ αἰὼν, ὁ κόσμος, ὁ χρόνος, ἡ γένεσης. Ὁ θεὸς αἰῶνα ποιεῖ. ὁ αἰὼν δὲ τὸν κόσμον, ὁ
κόσμος δὲ τὸν χρόνον, ὁ χρόνος δὲ τὸν γένεσιν.
“Deus, æon, mundus, tempus, generatio. Deus æona facit. Æon vero mundum. Mundus autem
tempus, et tempus, generationem.”
Deus ergo est ante æona, æon ante mundum, mundus ante tempus, tempus ante
generationem. Generatio inter nos versatur; tempus inter nos et inter cœlestia. Cœlum, et terra
1...,153,154,155,156,157,158,159,160,161,162 164,165,166,167,168,169,170,171,172,173,...411
Powered by FlippingBook