Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 156

FRANCISCI PATRICII
PANARCHIAS
LIBER DECIMUSNONUS
DE DIVINIS PROPRIETATIBUS.
Hæc de summa Dei Patris, atque ineffabili sapientia dicta sunto. Quæ sane eadem est in
Verbo, ac Spiritu eius, alteritate tantum quadam ab illa descendens, in intellectionem atque
intellectum, modis quos diximus, conversa. Namque in patre tantum uno, uniter omnia erant.
Intellectio, quæ distinctionem secum habet, uniter una esse non poterat. Atque ideo in
eum cadere non potuit. In Verbo vero, et Spiritu, ubi distincta iam erant omnia, cadere
intellectio potuit, et utrumque intellectum facere. Qui tamen suo modo, alteritate distincti,
cum patris sapientia sunt idem, et eadem obeunt munia. Fuit autem sapientia, inter divinas
proprietates, a Theologis omnibus, tum Ethnicis, tum Hebræis, tum etiam Christianis
connumerata semper. Ultra quam, sunt etiam aliæ eiusdem divinitatis proprietates,
celebratæ. Quæ quoniam ad prima rerum principia pertinent, inter Panarchias tractatus, non
est eis locus vacuus relinquendus. Sunt ergo aut omnes, aut præcipuæ huc vocandæ, et
perpendendæ. Igitur dicimus, eas omnes toti paterno profundo, hoc est Patri, Filio,
Spirituique, esse communes. A patre quidem incipientes, in Spiritu vero definentes. Patrem
autem duobus præcipue nominibus, quasi suis propriis, supra sæpius appellavimus. Unum,
Bonum. Quod unum idemque est, nostræ cognitionis modo, duabus quasi notis nobis
distinguentes. A duabus hisce, proprietates omnes, de quibus modo agimus, quasi in duos
ordines derivantur. Utrumque ordinem consideremus, et pro virili expediamus. Igitur,
quia unum illud, Pater Deus, non nisi unum est, simplicissimum esse, est necesse. Simplicitas
hæc, simul cum unitate ab uno genita, et ab uno procedens, in totum descendit patris
profundum, et in omnes, quæ in eo sunt unitates alias, et Ideas. Simplicitas autem hæc, illic
nata, illic habitat, quia nulla ibi habitat materia, nulla materialis species, nullum materiale
genus, nulla materialis forma, nulla denique materialis qualitas. Neque simplex ea simplicitas
est, eo modo, quo naturam simplicem esse dicimus. Natura enim per corpora protenditur: et ad
partes eorum, etiam dividitur, et per ea permeat, et eis multas impertit vires: est
tamen corporibus simplicior. Commistam nihilominus suam essentiam, cum illorum varietate
habet. Excellentior quoque divinorum est simplicitas, quam sit animæ simplicitas.
Anima namque uti videbimus loco suo, media quædam est essentia, inter incorporea, et
corporea. Atque ideo utrumque attingens, mista est quodam modo ex utrisque. Simplicior
etiam ea est simplicitas, quam sit simplicitas intellectuum, qui extra profundum sunt. Est
quidem intellectus omnis, essentia indivisibilis, et uniformis. Sed quoniam ad ea, quæ extra se
sunt respectum habet, quatenus ea in se, et circa se contemplatur, multitudo est quædam:
quæ simplicitatem in eo esse summam, nequaquam finit. Recta autem ratione evenit, ut
multiformium genitrix causa, sit simplex. Non enim potest effectus, idem cum causa esse,
etiam si ei sit similis. Nam sicuti divisibilium indivisibile est principium, et corporum
principium est incorporeum, et mobilium, immobile: sic multiformium, et mistorum,
principium uniforme, et simplex esse debet. Talis ergo est simplicitas eius divinitatis, quæ
Profundi paterni est propriissima. Si simplicissima illi est simplicitas, proculdubio sequitur, ut
eodem semper se habeat modo, tum hyparxi, tum viribus, tum etiam actionibus. Nam si
simplicitas ibi est, mistio nullum ibi habebit locum. Si mistio ibi est nulla: nulla etiam ibi est
alteratio. Si alteratio nulla, eodem se habent semper modo. Si eodem se habent semper modo,
immutabiles ergo semper sunt; neque ibi est quicquam, quod vel recipiant aliunde, vel eis
accedat, quod ea mutare queat. Hæc immutabilitas, cœlesti immutabilitate longe est
eminentior. Cœlo enim evenire creditur, ut neque suscipiat aliunde, neque ei accedat
quicquam, quod ipsum immutet. Id quamvis ita sit, non tamen natura sua, id habet. Corpus
enim est, corpus autem omne, per partes prius, deinde toto, sui natura est corruptibile. Si
1...,146,147,148,149,150,151,152,153,154,155 157,158,159,160,161,162,163,164,165,166,...411
Powered by FlippingBook