Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 160

Quibus, non solum idem quod prius confirmat. In Deo esse omnia. Sed et aliud addit Apostolo
conforme. Deum esse in omnibus. Hoc idem comprobat secundo.
“Et non est aliquid, quod generatur, aut quod generatum sit, ubi non sit Deus.”
Deus ergo est ubique, cum in omnibus sit entibus. Rationem huius addit.
Ὁ γὰρ ποιῶν ἐν πᾶσιν ἐστὶν.
“Factor enim, in omnibus est.”
Scilicet iis quæ ab eo fiunt. Opera enim eius in omnia ea extenditur, et per omnia ea
protenditur, et permeat. Qua ratione, recte infert.
Καὶ τοῦτο ἐστὶν ὁ θεὸς, τὸ πᾶν. οὐδ’ ἐν τῷ παντὶ οὐδὲν ἐστὶν, ὁ μὴ ἐστὶν ὁ θεὸς.
“Et hoc est ipse Deus, ipsum universum. Neque in universo, quicquam est, quod non
sit ipse Deus.”
Universum ergo hoc, Deus ipse est, quia scilicet ipse, ea omnia quæ in universo sunt effecit,
et efficientia eius, omnem, ac totum permeavit effectum, Ratione cuius efficientiæ, ipse omnia
est, et universum se ipso implet.
Πᾶν γὰρ ἐστὶν. “Universum enim est, subnectit.” De qua efficientia subdit.
Αὐτουργὸς δ’ ὢν, ἀεὶ ἐστὶν ἐν τῷ ἔργῳ, αὐτὸς ὢν, ὁ ποιεῖ.
“Per se effector cum sit, semper est in opere, ipse existens, id quod facit.”
Nam cum propria bonitate, voluntas sua in opus moveatur, et voluntatem necessitas sequatur
operandi, necessario semper erit in opere. Numquam enim bonum esse cessat. Numquam ergo
cessat voluntas; Numquam ergo cessat necessitas operandi. Numquam ergo ab opere cessat.
Et cum αὐτῷ τῷ εἶναι, ipso sui esse operetur; et esse suum ipsemet sit id ipsum, quod facit,
ipse est. Atque hinc est, quod cum in opus perpetuum exeat, non tamen exit ex se ipso, quia
ipse sit, id quod efficit. Et ideo necessario omnia illa, et permeat ipse, et capit, quoniam ipse
se ipsum capit, et in se ipso est. Et quia semper in se ipso est, neque a se abit, neque aboletur,
et ipse ea quæ facit sit, servator entium, servator sui ipsius est. Atque ideo alibi.
Αὐτὸς ἐν ἑαυτῷ ἐστὼς, χωρητικὸς τῶν πάντων, κὰι σωτήριος τῶν ὄντων.
“Ipse in se ipso stans, permeat omnia, et servator, et entium.”
Χωρητικὸς, illa vox, et penetrantem, et capientem, utrumque sonat, χωρεῖν, namque, et
capacem esse, et penetrare significat. Quo nomine, neque significantius quicquam, neque
efficacius efferri poterat, quod rem magis exprimeret. Sed dum, et capit entia, et omnia ea
penetrat, ac permeat, necessario ea, et efficacia operis, et præsentia sua servat. Qui si ab
entibus separetur, proculdubio concidant omnia, et corruant in nihilum. Quam rem his verbis
contestatur.
Εἰ γὰρ χωρίσθειη αὐτοῦ, πὰντα μὲν συμπεσεῖσθαι, πάντα τε τεθνηξέσθαι ἀνάγκη, ὣς μὴ
οὔσης ζωῆς.
“Nam si separetur, ab eo (quod facit) omnia concidere, omnia mori est necesse, tamquam non
sit vita.”
Sicuti ergo efficientia sua, et opere, quod, αὐτῷ τῷ εἶναι, ipso sui esse operatur, omnia, et
efficit, et ea capit, et ea permeat: ideoque servat, et omnibus vitam largitur, et (ut Paulus
quoque affirmat) vivificant omnia. Et vivificando operatur (ut idem inquit) omnia in omnibus.
Ita quoque si ab eis omnibus, ipse suo esse, sua efficientia, sua presentia separetur, et ea
destituat, necesse est, ut ipsa nihil operentur; nihil si operentur, neque etiam vivant. Si non
vivant, mortua fiant, si emoriantur, concidant. At quo concidant? In nihilum nimirum. Ut
essent ergo omnia, ut viverent, ut operarentur, ut servarentur, necesse habuerunt, et ipso Dei
esse, et efficientia, et capitudine, et penetratione, et vivificatione, et actione. At cur Deus hæc,
omnia entibus a se factis, est largitus? Rationem ipse, et finalem causam affert.
Δἰ αὐτὸ τοῦτο πάντα ἐποίησεν, ἴνα διὰ πάντων αὐτὸν βλέπης. Τοῦτο ἐστὶν τὸ ἀγαθὸν, τὸ τοῦ
θεοῦ. τοῦτο δ’ αὐτοῦ ἀρετὴ, τὸ αὐτὸν φαινεσθαι διὰ πάντων.
“Ob hoc ipsum omnia fecit, ut per omnia ippsum cernas. Hoc bonum ipsum est, ipsius Dei.
Hoc eius virtus, ut ipse appareat per omnia.” Testimonia ergo hæc, Hermetis, sunt etiam eius
1...,150,151,152,153,154,155,156,157,158,159 161,162,163,164,165,166,167,168,169,170,...411
Powered by FlippingBook