Εἶτε δὲ ὓλην, εἶτε σῶμα, εἴτε σῶμα, εἴτε οὐσίαν φῆς, ἴσθι καὶ ταὺτας αὐτὰς ἐνεργείας τοῦ
θεοῦ.
“Seu vero materiam, seu corpus, seu essentiam dixeris, scito, et has ipsas effectuus esse Dei”.
Quem locum, ad hanc rem probandam, attulit olim Iamblichus, Platonicorum maximus, ut ex
eo citat Proclus. Nostræ vero rationes, id ita confirmant. Materia hæc prima, vel nihil prorsus
est, vel est ens, vel medium quid, inter ens, et nihilum; ut Aristoteles videtur voluisse, quando
eam, non ens per accidens appellat. Si materia est nihilum, nihilum autem est non ens, a Deo
est producta. In eo enim erant omnia, entia, et omnia non entia; Entia manifestavit, non entia,
ut ait Hermes, in se retinuit, reliqua omnia præter hanc materiam, quam extra ipsum ponunt.
Si ea, ens est, itidem est a Deo producta; omnia enim entia ipse, uti latissime est
demonstratum, de se produxit. Si vero inter ens, et nihilum est, ex utrisque compositum, qua
entis habet partem, cum entibus est producta. Præter hæc. Si materiam Deus non produxisset;
vel quia impotens, vel quia nescius id ei accidit, vel quia noluit. At cur noluit, si bonum est?
Et cur nescius, et impotens, si est perfectissimus? Et ad hæc, productor omnium, non erat
dicendus. At hoc contra demonstrata est. Addimus, si materia prope nihil est, quo modo suis
viribus substat, ita ut Deo sit coæva, quando corpora etiam præstantissima, et quæ divina
Aristoteles nuncupavit, cœli, sui natura, et per se, stare, ut est ostensum nequeunt: multo
minus per se stabit, id quod fere nihil est. Materia ergo, si talis ulla in universitate est, qualem
Peripatus circumscripsit: per se non fuit Deo coæva, et creata est. Nos vero materiam, ex
qua corpora omnia mundum constituentia constare dicimus, et corpus esse affirmamus,
et qualificatum, et formatum, etiamsi forte non figuratum, et a Deo creatum, pro certo
habemus. Idque suo loco demonstrabimus. Nunc reliqua creationis prosequamur. Quæ res
ergo fuit in causa, ut hæc tot, ac tanta, et tam varia entia, extra se Deus proferet? Eaque ex
nihilo, ex nulla materia crearet? Una eius bonitas. Una Patris bonitas. Quia enim bonus
est Pater est; quia vero Pater, etiam principium. Quia vero principium, etiam causa rerum
est. Et quia rerum causa est, Deus est. Et quia rerum omnium causa est, omnipotens est. Hæc
enim duo nomina, inquit Hermes, soli ipsi competunt. Bonum, et Deus. Et quamvis ab
omnibus utrumque dicatur nomen, non tamen ab omnibus, inquit, intelligitur, quid sit Bonum
esse. Neque quid sit Deum esse. Quid ergo est, Bonum esse, respondet idem scitissime.
Quia Dei natura est esse bonum.
Μία φύσις τοῦ θεοῦ, τὸ ὰγαθὸν.
“At bonum quid nam est?”
Ὁ γὰρ ἀγαθὸς ἅπαντα ἐστὶ διδοὺς, καὶ μηδὲν λαμβάνων. ὁ οὖν θεὸς πάντα δίδωσι, καὶ οὐδὲν
λαμβάνει.
“Bonum enim omnia dat, et nihil accipit. Deus igitur omnia dat, et nihil accipit.”
Et alibi.
Πᾶν γὰρ χωρηγοῦν, ὰγαθὸν.
“Omne largiens, bonum.”
Et quid nam largitur? Ut sint, omnia facere.
Τὸ γὰρ ἀγαθὸν, ἐστὶ τὸ ποιητικόν.
“Bonum enim est, esse factorem.”
Τὸ γὰρ ἀγαθὸν, ἡ πᾶσα δύναμις τοῦ ποιεῖν τὰ πάντα.
“Bonum enim est, tota potentia faciendi omnia.”
Οὐδ'ὁ θεὸς δύναται ζὴν, μὴ ποιῶν τὸ ἀγαθὸν.
“Neque Deus potest vivere, non faciens bonum.”
Ideoque vere dicit, Deum coactum fuisse omnia facere.
Πάντως μέντοι ἀναγκαζόμενος, ὑπὸ ἀγαθοῦ θελήματος.
“Omnino necessitate coactus, a bona voluntate.”
At quæ causa finalis, voluntatem hanc suam movit? Profecto, ut cognosceretur, et manifestus
fieret.