nimirum, alia sit similis corporeis, nempe postrema, quæ est actio. Inter quas primam, et
postremam, mediæ sint vires. Quæ uti iam sepe est demonstratum, et ab essentia veniunt, et in
essentia habitant, et ab eis, intra et extra essentiam, proferuntur actiones. Atque ita vere
medium sit hoc ens, quod incorporeum corporeum nos appellamus. Et animum nuncupamus.
De quo verissime cecinit Zoroaster:
Νοῦ γὰρ μίμημα πέλει. Τὸ δὲ τεχθὲν ἔχει τὶ σώματος.
“Mentis namque imitamen est, parum vero habet quid corporis.”
Imitamen quidem, quia similitudinem cum mente habet, a qua proxime est productus,
et dum producitur, identitatis mentis aliquid secum abstulit.
Quod vero ab intellectu partum est, actiones videlicet, habent quid corporis. Quia
corpus ipsæ producunt, corpus formant. In corpus porriguntur per corpus protenduntur,
in corpus agunt. Corpus vivificant, vitaque donant. Corpus movent. Motus autem omnis in
tempore est. Temporariæ ergo sunt animi actiones. Essentia vero eius in ævo habitat. Et est illi
similis: inde nimirum veniens, et ab eis omnibus, quæ in ævo, et æternitate habitant,
intellectus, cuius est imitamen et simulacrum, et similitudo. Vitæ, essentiæ, unitatis, et
particeps. Omne autem quod participatur, vel se ipsum, vel sui aliquid participanti largitur. Ab
unitate igitur sua, habuit ut sit unus, et ut unitas, omnia in se contineat. Nam sicuti essentia
primaria, ab unitate primaria, et unitates omnes suo gradu et essentia omnes habet, ut est antea
demonstratum. Ita vita primaria, essentia, et unitates omnes ab essentia obinuit primaria.
A vita vero primaria, intellectus primarius, et vitas, et essentias, et unitates omnes continet,
Unde necesse est, intellectum, entium superorum, quandam esse universitatem, intellectualem
scilicet. Et sicuti est rerum inferiorum conditor, proximusque animi, in quem suas transfundit
proprietates universas. Animum universitatem facit animariam. Et quia per animum, naturæ
quoque est conditor, naturam quoque universitatem facit naturalem. Et quia per animum et
naturam. Qualitatis conditor est; qualitas quoque universitas quædam erit, ut ita dicam,
qualitativa. Et quia per qualitatem, formarum corporearum conditor est, forma corporea,
universitas erit quoque, formalis scilicet corporea. A qua proxime, et a superis, qualitate,
natura, animo intellectuque cum corpus efficiatur: corpus similiter universitas erit corporalis.
Sed hæ omnes universitates, suo quæque gradu stant atque ordine. Sunt tamen, omnes in
omnibus superatæ in inferis. Inferæ in superis, et quæ in seipsa ita, ut nec alias confundat,
neque ab aliis confundatur. Sed ad animum regrediamur.
Animus igitur, a conditore suo, intellectu Deo, proprietates quidem illius omnes, sed
quales ipse capere potuit, secum tulit. Universitatem rerum videlicet omnium, suo tamen
gradu, atque ordine. Id autem præter ea quæ iam ostensa sunt, ita denuo demontremus.
Animus vel nihil a productore suo tulit, vel tulit, aliquid. Si dicatur nihil tulisse, id contigit,
vel quia conditor ei largiri non potuit, vel quia noluit, vel quia nesciit. At intellectum nescisse,
et impossibile, et nefarium est asserere. Si noluit, invidia est tactus. Non igitur bonus. Si
non potuit, non igitur perfectus. Quæ quia impossibilia sunt: potuit igitur, ac voluit, et scivit.
Tulit ergo aliquid. At hoc aliquid, quid nam fuit, unum ne aliquid, vel plura, vel plurima, vel
cuncta? Sed cur unum? Quia reliqua, vel non potuit, vel noluit, vel nesciit. Atque ita eadem
recurrunt impossibilia. Eadem ratione, si plura cur non plurima? Eadem quoque ratione, si
plurima, cur non etiam omnia? Omnia igitur, ut absurditates illæ fugiantur, ac fugentur.
Deus ergo intellectus conditor, dum animum conderet omnes suas in eum transfudit
proprietates. Identitatis suæ, illi tribuens, quantum animi in alteritatem casus, ferre secum
potuit. Factus igitur est animus, rerum universitas tota, sed animaria, sicuti intellectus
universitas fuerat intellectualis, et vita universitas vitalis, et essentia universitas essentialis.
Et unitas, universitas (licet ita fari) unialis. At in intellectu, rerum formæ omnium fuerant suo
modo. Ita in animum eædem omnes rerum formæ ab intellectu descenderunt. Per quas sicuti
intellectus, intelligibilis, et intellectualis mundus erat, sic Animus factus est mundus
animarius, rerum formis omnibus repletus non equidem accidentariis, sed essentialibus. In