Νοῆσαι γὰρ δεῖ, τῆς ζωῆς, καὶ τῆς ἀρχῆς ἑκάστης, πολλὴν ὑπεροχὴν εἶναι τῆς πρωτῆς, πρὸς
τὰς ἄλλας.
“Intelligere oportet, vitæ, et principii cuiusque, multam excellentiam esse, primæ ad alias.”
Vitæ manifesta sit hic mentio; corpus proculdubio vivere, sine animo non potest. Ergo ex
Aristotelis satis claro dogmate, et totum cœlum est animatum, et sphæræ eius singulæ, et astra
earum omnia. Quid ergo mundum hunc, quem suis omnibus partibus, et toto, perfectum esse,
et philosophi omnes, et cum iis ipse autumant, monstrum esse dicemus? Ut dimidius, cælo
scilicet sit animatus? Dimidius, elementis nimirum, animo careat? Et si quasi Marinus
Glaucus partim piscis, petra partim? Nullibi enim exactus hic philosophus, elementis videtur,
aut animum assignare aut vitam. Nisi forte hanc alteram, sed contra metaphoricam leges suas.
Ut quando de cœlesti motu ait.
Καὶ τοῦτο ἀθάνατον, καὶ ἄπαυστον ὑπάρχει, τοῖς οὖσιν, οἷον ζωὴ τὶς οὖσα, τοῖς φύσει
συνεστῶς πᾶσι.
“Et hoc immortale, et incessabile existit, entibus veluti vita quædam existens, natura
constantibus cunctis.”
Inter vero omnia, quæ natura constant, sunt etiam elementa. Quibus, quasi vita
est cœlestis motus. Sed vitam ostendimus nos internum esse entium motum. Motus autem
cœlestis, elementis est extrinsecus. Ideo eis vita, non nisi metaphorica est. Quando vero alibi
asserit: Necesse esse mundum hunc inferiorem, superis lationibus esse continuum, eiusque
omnes vires inde gubernari. Inferre proculdubio videtur, elementa a se nullas habere vires, per
quas, vel esse, vel vivere dici queant. Quibus, et aliis forte quæ perierunt, Plutarchus scripsit,
Aristotelem, neque animatum, neque sentientem, neque ratione præditum, neque intellectu:
neque providentia regi, inferiorem hunc mundum, docuisse. Et cœlestia his omnibus esse
participia, περιγεια vero, quæ circa terram sunt horum nihil habere. Hoc præceptoris dogma
Theophrastus videtur secutus, quia ut Proclus refert.
Ὁ μὲν Θεόφραστος, εἰκότως ἀρχὴν κινήσεως, τὴν ψυχὴν εἰπὼν.
“Theophrastus quidem, recta ratione cum principium motus animum dixisset.”
Ἔμψυχον καὶ αὐτὸς εἶναι δίδωσι τὸν οὐρανὸν, καὶ διὰ τοῦτο θεῖον. Εἰ γὰρ θεῖος ἐστὶ φηςὶ,
καὶ τὴν ἀρίστην ἔχει διαγωγήν, ἔμψυχος ἐστὶν. Οὐδὲν γὰρ τίμιον ἄνευ ψυχῆς.
“Animatum et ipse, esse concedit cœlum, et ob id divinum. Nam si divinum est, inquit, et
optimam degit vitam, animatum est. Nihil enim præciosum, sine animo.”
Nam et Aristoteles in primo loco allatis verbis dixit.
Ὁ δ’ οὐρανὸς ἔμψυχος, καὶ ἔχει κινήσεως ἀρχήν.
“Cœlum vero animatum, et habet motus principium.”
Ipsum scilicet animum, et non naturam, quam principium motus esse definierat.
Vel ergo hac in re, Aristoteles non sibi constat qui, et naturam, et animum, duas res inter
scilicet valde diversas, principium motus esse dixit vel has duas esse idem est necesse. Quod
tamen ipse sæpe negat: sed inconstantia hæc, in eius philosophia satis iam est a nobis
patefacta. Ad rem redeamus. Cœlum universum, singulasque sphæras, astraque Aristoteles
animata esse affirmavit XII tamen metaphysica supremo cœlo, non animum tribuit, sed
mentem. Ergo ibi animus, et mens tam celebri philosopho, eadem res sunt. Quis hoc, nisi
bardus ferat? Reliquis vero sphæris, animi vel dubius, vel pavidus; non est ausus, an mentes,
an animi essent pronunciare. Sed archas et usias, uti alias diximus nuncupavit. Alexander,
Aristotelicorum interpretum uti creditur, coryphæus, et principem, et primarium auditorem
secutus, ipse quoque rationibus satis validis, et multis, enimatum esse cœlum comprobavit. De
schola eadem Philoponus, et Simplicius, rem eandem confirmarunt. Et hic addidit, astra, non
solum esse animata, verum etiam sensitivo animo prædita esse asservit. Non equidem uti nos
proxime, ex verbis Aristotelis deducta ratione. Sed Homeri, et ante Homerum Orphei carmine
in ea sententia confirmatus.
Ηέλιος ὂς πάντα ἐσορᾷ. καὶ πάντα ἐπακούει.