 
          cuique. Voce enim, et lingua, eas animi passiones exprimunt, quæ intus latent, prout et nos
        
        
          facimus, et Scythæ et Indi, et reliquum omne hominum genus. An vero quia sermonem
        
        
          illorum non intelligimus nos, non concedentur ea loqui? At hac eadem ratione, quotusquisque
        
        
          hominum est, qui plura duobus, aut tribus, aut etiam quatuor idiomata calleat. Quia reliqua
        
        
          totius orbis innumera, non percipiat, homines illi non dicentur sermone uti? Vana hæc est
        
        
          ratio, nisi forte ita intelligatur, ad sermonis humani comparationem, bruta non videri loqui,
        
        
          neque quo ad dearticulationem, neque, quo ad significationum claritatem, et amplitudinem,
        
        
          quibus tam varias artes, tam varias tractamus scientias quod illa nequeunt. Esto. Sed hæc non
        
        
          est in eis, aut orationis, aut rationis omnimoda negatio. Sed maiore tantum differunt, et
        
        
          minore. At alia ex parte, quotus quisque hominum est, qui sine disciplina, et ea quidem
        
        
          laboriosa, aut aliam, aut maternam linguam, aut scientiam calleat? Aut artem. Quæ omnia sine
        
        
          disciplina ulla, bruta animalia, et callent, et operantur, evidenti satis ratione. Nam opera, quæ
        
        
          animus bruti peragit, duplicia videntur esse. Vel enim agit, circa seipsum, et quasi in se
        
        
          ipso, vel extra se ipsum. Circa se ipsum dico, eum animum agere, quando ipse, corpus sibi
        
        
          ipsi fabricat, et quasi domicilium sibi constituit, in quo habitet. Quam rem longa satis
        
        
          disputatione, Plato atque Aristoteles Mystici comprobarunt, corpus inquam suæ speciei
        
        
          proprium, sibi quisque fabricat animus. Ursi animus, non equi corpus, neque Leonis
        
        
          animus Asini sibi corpus domicilium construit. Et se eo quasi circum voluit, illud tamen
        
        
          vivificat, nutrit, adauget, conservat. At quo, Deus bone, artificio? Qua arte? Inerrante,
        
        
          inerrabili fere, stabili certoque, et pro materiæ copia, et qualitate, semper ordinato,
        
        
          seriatimque contexto. Nam aliter sane ac cernamus vermes illos sericeos, eodem semper
        
        
          tenore, et pastum suum sumere, et ei indormire tot dies, deinde filamenta ex se producere:
        
        
          exinde nere incipere, vescicis se se obducere tam densis, ut perspiramento æris excluso, in eis
        
        
          tandem emoriantur. Et in volucrem versi inde erumpere: et prolem, in annum maturam
        
        
          fructum, de se relinquere. Hæc ipsis oculis percipimus. Alia in ventribus cæcis, atque in
        
        
          archanis uteris, eadem opera, idem opus efficiunt, summa ratione omnia confecta. Secundum
        
        
          operis brutorum genus est, quando scilicet extra se, aliquid summa itidem ratione operantur.
        
        
          Ut aves plurimæ suos nidos ita efformant, ut humana ars nulla, id queat vel imitari, vel
        
        
          assequi. Quid foetuum partus, tutamina, nutrimenta, curas enimeres? Si possis. At hæc quoque
        
        
          admiratu potius, quam observatu quis possit consequi. Quæ omnia summa effecta esse
        
        
          ratione, nemo sanus videtur negare posse.
        
        
          Attamen duo sunt etiam antiquitus ad hasce rationes obiecta. Alterum, quod videtur
        
        
          axioma. Uno contrario in natura posito, poni est necesse, et alterum. Itaque si rationale animal
        
        
          detur, homo, dæmon, Angelus, necesse est etiam irrationale animal in natura reperiri.
        
        
          Alterum, quod, quæcumque a Pythagoreis, a Plutarcho, a Porphyrio, dicta et adducta sunt ad
        
        
          demonstrandum brutis animalibus rationem inesse, id totum naturæ, et non animi opus esse.
        
        
          Ad quorum primum respondemus. Verum ut plurimum esse, duo contraria in rerum
        
        
          universitatis generibus reperiri. Non tamen in omni. Nam verum est, reperiri rationale non
        
        
          tamen verum est inter animalia reperiri irrationale. Alioquin necesse esset, quoniam animal
        
        
          vivens reperiatur, reperiri etiam animal non vivens. Animal sentiens, et animal non sentiens.
        
        
          Animal quod nutriatur, et animal quod non nutriatur. Et animal quod senescat, et aliud quod
        
        
          non senescat, et similia alia concedere, esset necesse absurdissima. Est tamen in rerum natura
        
        
          aliquid irrationale. Ea nimirum omnia, quæ a sua integritate avulsa, et divulsa, non amplius
        
        
          beneficium quod prius habebant, sentiunt. Quæ ideo e mortua etiam debent reputari.
        
        
          Sed quando cum suo toto vivebant, quia nihil in integra natura caret ratione: ratione
        
        
          nimirum sua propria, et vivebant, et nutriebantur, et sentiebant, et pro eorum natura etiam
        
        
          intelligebant. Verissimum enim illud Stratonis physici dogma fuit. Nihil vivere sine
        
        
          sensu. Nihil sentire, aut cognoscere sine intellectu. Omnis namque cognitionis fontem
        
        
          primarium demonstravimus iam antea, esse intellectum, sicut vitæ, ipsam vitam, et essentiæ
        
        
          ipsam essentiam. Et unitatis, ipsam cuiusque Idealem unitatem. A quibus superis principiis, in