Quibus, ex ipso entia prodiisse omnia, satis confirmatur. Quo modo ergo ex nihilo?
Hoc prius, et facile. Ex nihilo ita interpretamur, ut e nulla vel prima, vel secunda facta sint
materia. Quæ omni factioni, omni fabricationi, omni generationi, omni denique opificio,
artificio, necessario vel subiicitur, vel requiritur. Itaque quatuor harum rerum creationi, non
opus habuit Deus conditor, materia ulla; ex qua, aut ex quibus, ea faceret, aut in quibus ea
efformaret. Igitur dictum rectissime, et verissime, ex nihilo, quia non ex materia, res omnes
Deus creavit. Nulla scilicet ad eas efficiendas substrata materia, nulla precedente. Sed quia
omnia in ipso erant, ex ipso, et per ipsum facta sunt. Scimus fuisse quosdam, contra quos
Divus Basilius disputat, qui illud Pauli. Ex ipso, et per ipsum illa interpretarentur, ut illud (ex
ipso) patri tribuerent, illud vero (per ipsum) filio, tamquam instrumento. Tertio autem (et in
ipso) spiritui darent, ut loco, in quem omnia confluerent. Quos ipse redarguit, ostendens,
voces hasce omnes, toti competere Trinitati. Et optima quidem ratione. Sunt enim unum, et
idem ipsi tres, quandoquidem sunt consubstantiales, et nullo inter se distinguantur alio,
quam ut Damascenus solet loqui, ingenitura, genitura, processione. Et nos
dicemus: δημιουργοῦ opificis, et conditoris, et nomen, et operam simul tribus omnibus
convenire. Omnia enim perficit pater, deinde menti tradidit secundæ. Quid ergo, non etiam
primæ? Immo maxime. Non enim ea emanatio per saltum, a patre in secundam mentem facta
est. Sed a patre, transitu per primam, in secundam usque profluxus hic derivavit, usque
nimirum, ad ultimum sui profundi terminum. Ita intelligendus eo carmine est Zoroaster. Cum
autem Pater, primum omnium principium sit: Filius sit principium secundum, Spiritus
principium tertium, entia quæ a primo in duos emanarunt, principiata ne dicemus? aut
non principiata? Videntur, utrumque dici posse. Principiata quidem, quia a principio
primissimo. Non principiata, quia in principiis restiterunt. At ea, quæ extra profundum
creata sunt, a patre creata sunt, a filio creata sunt, a spiritu creata sunt. Ab unotrino igitur
creatore, et conditore.
Sed quo modo id factum est? Per verbum. Dixit enim, et facta sunt. Ut ergo verbum ex
ore profertur, ita et entia, extra illum ab eo sunt prolata. Et cum extra illum prolata sint, non
amplius talia sunt, qualia, quæ in eo remanserunt. Quia scilicet secreta sunt ab uno, non
amplius unum simpliciter sunt, sed multitudo, eaque varia, in multos diffusa, et gradus, et
latitudines, et series, et catenas.
Cuius multitudinis, per omniferam, et omnigenam suam simplicitatem, ipse unus
trinus Deus principium fuit, et causa, et effector, et conditor, et factor. Et dum eam de se,
extra se profert, illa quasi ab uno decidant, in multitudinem diffunduntur. Non ea quidem
imperfecta.
Οὒ γὰρ ὐπὸ πατρικῆς ἀρχῆς ἀρχῆς ἀτελές τι τροχάζει.
“Non enim a paterno principio, imperfectum quid rotatur.”
Inquit Zoroaster. Neque confusa prodeunt. Confusio enim maxima quædam est
imperfectio, sed ordine quæque suo, quod est iam ostensum. Et nunc etiam affirmamus, et
ostendemus. Primo nimirum incorporea, prodiisse. Secundo incorporea corporea. Tertio
corporea, et incorporea. Quarto vero, corpora ipsa. Sed hæc corpora, sive corporea, materiam
ne dicunt? Nam ea philosophantium quibusdam, corpus est, aliis non corpus, aliis
inter corpora, et incorpora medium. Quæ res miris modis, philosophorum ingenia torsit, et
ad huc torquet. Sed si nulla sit materia ea, quam nominaverunt primam, informem,
infiguratam, inqualificatam, nonne omnis hic frustraneus eorum labor, et fuit, et est? Et forte
in posterum quoque erit. Quod equidem nos pro certo habemus. Nullam enim talem materiam,
in mundo arbitramur, aut fuisse, aut esse. Quod suo loco demonstrabimus. Et si ulla talis aut
est, aut fuit, vel Deo fuit coæterna, ut autumarunt, et autumant multi philosophantium
greges, vel a Deo fuit condita. Si coaterna fuit, condita non fuit. Si condita fuit, coæterna
minime fuit. At utrum horum verius? Conditam fuisse. Id Hermes autumat, et ratio confirmat
nostra. Illius verba sunt: