Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 138

FRANCISCI PATRICII
PANARCHIAS
LIBER SEXTUSDECIMUS
AN DEUS PATER SIT INTELLECTUS.
Quid potuit esse causæ, cur Zoroaster non est ausus, Deum patrem, intellectum appellare? An
forte, ne qui primus omnium sui natura esset, ipse tertium faceret? Hæc prorsus causa
fuit. Nam si paterna Monas, prima omnium est, eam sequatur δύναμις, potentia patris, et
hanc πατρικὸς νοῦς, paterna mens; procul dubio, si patrem, mentem appellasset, secundi aut
tertii proprietatem, primo tribuisset. Idem, alia quoque evenisset ratione. Nam cum ipse
res superas in tres ordines distinxisset mentis iussu. Εἰς τρία γὰρ νοῦς εἷπε πατρὸς τέμνεσθαι
ἅπαντα οὐ τὸ θέλειν κατένευσε, καὶ ἤδη πάντα ἐτέτμητο. In tria enim Mens dixit patris, secari
omnia cuius velle assensit, et mox omnia sunt secta.
Hæc autem tria sint rerum superarum tres ordines, primus τῶν νοητῶν, intelligibilium,
secundus τῶν νοητῶν καὶ νοερῶν. Intelligibilium simul, et intellectualium. Tertius τῶν οερῶν,
intellectualium, Pater qui tantum intelligibilis est, fuisset, vel secundi ordinis, intelligibilium
et intellectualium, vel tertii intellectualium. Quam confusionem ordinum divinitas,
uti perfectissima, nequaquam vel patitur, vel pati potest. Hos tres ordines, Platonici Magni,
ab Ammonio Sacco profecti, Plotinus, Porphyrius, Amelius, Theodorus Asinæus, Iamblichus,
Syrianus, Proclus, Hermias, Damascius, Olympiodorus, sunt ad ammusim secuti. Et Deum
Patrem, supra intellectus omnes statuerunt. Quod ante eos, Divus Dionysius Areopagita,
multis locis fecerat. Et Ioannes Damascenus fecit. Hermes autem vir ingens, Patrem Deum, uti
vidimus, sæpe in Poemandro mentem nominavit. Postea tamen libello de Mente communi, et
alio de intellectione, numquam id repetiit. Neque ullo ex his, aut aliis locis, quid mens esset
explicavit, neque vires, aut actiones eius exposuit; neque genera distinxit. Trium tantum
Mentium satis habuit mentionem facere; et mundi, ab eis factum opificium enarrare. Moses
vero, qui vetustate proxime Hermetem sequitur, toto Pentateucho
,
non videtur Mentis
mentionem fecisse ullam. Profectæ alii, non aliam, quam humanam, ut apparet agnoverunt, ut
in eo loco. Equus, et mulus, quibus non est intellectus. Inter Græcos vero sapientes,
vetustissimus fuit Orpheus, qui cognomento, Theologus est appellatus, si quid de mente
in Sermone Sacro dixit, in quo xxiiii rhapsodiis universam, et intelligibilis et sensibilis mundi
fabricam cecinit, id totum sub fabulis fuit. Et id ipsum totum periit. Aglaophemus,
Orphicorum sacrorum in Lebethris Thraciis, quæ patria Orphei fuerit, post DCXL annos
Antistes, nihil videtur, vel scripsisse, vel Pythagoram, qui eius auditor fuit, de mente docuisse,
quod memoria extet. Pythagoræ vero Sacer Sermo, integer periit, sicuti et alius eiusdem liber
ad Abaton scriptus, quos Proclus celebrat. Periit quoque Arignotes eius filiæ Sacer
Sermo
alius, et alius
item Cercopis eius auditoris. Perierunt denique omnes tot numero
Pythagoreorum libri, præterquam libelli duo de Natura, alter Timæi Locri, alter Ocelli Lucani,
et Archytæ senioris Categoriæ. Supersunt multa Politica, et Ethica
fragmenta, fere divina. De
quibus, quidquid Plato, quidquid Aristoteles de moribus, aut Republica
scripserunt, eruta sunt
clarissime. De Mente tamen, tot ac tanti viri, quid senserint, aut scripserint extat nihil. Plato
quoque haud multa de Mente est philosophatus. Sed ea de Zoroastri fontibus derivata, divine
protulit. Aristoteles vero, totam de mente scientiam et confudit, et corrupit, intellectibus
inductis variis, et inter se discordibus. Quorum præcipuus is est, quem ait de foris venire. De
quo, si quis, eum, aut suos interroget, unde veniat, aut quo modo? Responsum, aut nullum
audiet, aut nulla fultum ratione. Deinde alios quosdam invexit, agentes, passivos, possibiles,
materiales, in potentia, in habitu, in actu, theoricos, practicos. Neque tamen tot intellectibus,
intellectum distinxit a ratione, a dianoea, ab opinatrice, a phantasia. Sed quod peius est, tam
magnus philosophus, intellectum avibus quibusdam, et brutis tribuit. Et is idem, Deum
motorem illum primum suum, intellectum, et nominat et facit. Tam magnis saltibus, in sua
1...,128,129,130,131,132,133,134,135,136,137 139,140,141,142,143,144,145,146,147,148,...411
Powered by FlippingBook