“Disce intelligibile, quoniam extra mentem extat.”
Extra mentem, inquit, tuam, quæ est a priore mente participata, in qua sunt vera intelligibilia,
extra mentem tuam. Idque intelligere oportet.
Ἐστιν τι νοητόν, ὁχρή σε νοεῖν, νόου ἄνθει.
“Est quoddam intelligibile, quod oportet te intelligere mentis flore.”
Nam si adniteris tota eum mente concipere, nihil efficies.
Εὶ γὰρ ἐπεγκλίνη, ὤς ἂν νοῦς, κᾳκεῖνο νοήσειν ὤς τὶ νοῶν, οὐ κεῖνον νοήσεις.
Nam si adniteris, tamquam mens, illud intelligere.
Ut quid intelligens, illud non intelliges.
Et rationem reddens, subdit:
Ἔστι γάρ ἀλκῆς ἀμφιφαοῦς δύναμις Νοεραῖς ἀστράπτουσα τομαῖσι.
Est enim roboris circumquaque fulgentis potentia.
Intellectualibus refulgens sectionibus.
Est inquit secundæ hypostaseos potentia, quæ suæ, et secundæ mentis sectionibus
refulget intellectualibus, quas diximus, ita circumquaque lucida, ut eam nequeas perspicere
mentis vi, ac intensione.
Οὐ δὴ χρὴ σφοδρότητι νοεῖν τὸ νοητὸν ἐκεῖνο ἀλλὰ νόου ταναοῦ ταναῇ φλογὶ.
Non sane oportet nixu acri intelligere intelligibile illud.
Sed mentis protensæ, protensa flamma.
Non nixu, inquit, virium mentalium. Sed mentis protensæ, protensa flamma, et lumine
protenso per res creatas. Namque alibi dixit.
Δυὰς γὰρ παρὰ τῷ δὲ κάθηται, καὶ νοεραῖς ἀς ρστπτει τομαῖς.
Καὶ τὸκυβερνᾷν τὰπάντα, καὶ τάπτεινἓκαςτον, οὐταχθὲν.
Duitas enim apud eum sedet, et intellectualibus fulget sectionibus.
Et gubernare cuncta, et ordinare, quod non est ordinatum.
Duitas scilicet ab uno producta, quæ cum eo triadem facit. Quæ intellectualibus
fulget sectionibus. Quia quæ in ea sunt omnia, sunt distincta, et quæ inde per illius
generativam potentiam, secernentur, et ea regit, et in ordinem redigit. Per quæ poteris mentem
extendere, et per ea ad eum ascendere, iuxta illud Apostoli.
“Per ea, quæ facta sunt, intellecta conspiciuntur.” Intellecta autem sunt per intellectum. Quæ
quidem tuæ mentis flamma, omnia mensurat, præterquam intelligibile. Subdit enim.
Ταναῇ φλογὶ, πάντα μεδτούσῃ πλῆν τὸ νοητὸνἐκεῖνο.
Protensa flamma, cuncta metiente, præterquam intelligibile illud.
Χρεὼ δὴ τοῦτο νοῆσαι εἳ γὰρ ἐπεγκλίνης
Σὸν νοῦν, κᾳκεῖνο νοήσεις οὐκ ἀκτενῶς.
Oportet sane, hoc intelligere. Nam si inclinaveris.
Tuam mentem, etiam illud intelliges abunde.
Si mentem tuam inclinaveris humiliter neque vi volueris ipsum agnoscere, ipsum
quoque intelliges abunde, per res creatas. Nihil enim, ut Hermes vere est philosophatus,
aut occultius in sua natura est; aut per res creatas, manifestius. Hæc igitur, in fragmentis tota
est Zoroastrica doctrina de intellectu. Quam forte Pytagoras integrius in Assyria edoctus est a
Zabrato, et in Græciam attulit, et clarioribus suis tradidit. Quam forte a iuniore Archyta habuit
Plato. Sed latenter eam scriptis suis inservit. Seu potius eius semina, huc et illuc ita iecit, ut
vetustiores interpretes sui, vix vel viderent, vel agnoscerent. Donec sub Marco Aurelio
philosopho, Iuliani duo, pater ac filius, Chaldæi, Zoroastri oracula, e sua lingua, in Græcam
verterunt. Quæ postea in manus venerunt Ammonii Sacci, Alexandriæ, ob pauperiem baiuli.
A quo sicuti olim Athenis a Socrate statuario, omnis fluxit philosophia divina fluxit quædam,
et inaudita sapientia. Per quam, coactus est Divus Augustinus fateri, Platonicos, quos
philosophorum nobilissimos sæpe appellat, mutatis pauculis, Christianos fieri posse. Aperuit
Ammonius, Alexandriæ scholam, eo tempore, quo Clemens Alexandrinus floruit, circa Christi