philosophia natura saltat. Cumque tot faceret intellectus, nullius tamen naturam, aut vires, aut
actiones explicavit. Ex qua confusione partim, partim silentio, factum est, ut nemo,
quantumvis magnus eius interpres, quicquam huius rei clare, vel intellexerit, vel docuerit. An
vero Theophrastus aliquid de intellectu scripserit, compertum non habemus. Quæcumque vero
Platonici supra citati, de mente scripserunt, divinitus sane videntur scripta fuisse.
Scripserunt autem tam multa, ut dogma hoc totum, de intellectu, ipsorum videatur esse
proprium. Id autem ex primis Zoroastri fontibus, brevibus quidem illis, sed divinis videntur
hausisse. Sunt enim apud ipsum non solum tres ordines, quos vidimus, sed natura Mentis
plene quasi explicata. Cuius aliquid, quod in oraculis eius extat, recenseamus. Is ergo
intellectum unum, etiam intelligibilem esse dicit, hoc oraculo.
Καὶ τοῦ ἑνὸς νοῦ, τοῦ νοητοῦ.
Et unius intellectus, qui est intelligibilis.
Is aut primus est intellectus. Qui veluti caput, et fons mentium aliarum, et productor est.
Omnis enim multitudo, in quoque rerum ordine, est ab uno. Est aut hic intelligibilis sibi, et
ipse se ipsum intelligit.
Οὐ γὰρ ἄνευ νοός ὲστι νοντοῦ, οὐ χωρὶς ὑπάρχει
“Non enim intellectus est sine intelligibili, non seorsum existit.
Et hunc uti Deum omnis alius intelligit intellectus”, ait enim.
Τόν δε νοεῖ πᾶς νοῦς θεόν.
Quibus ipse sit νοητὸν intelligibile. Itaque primus intellectus, Deus est, sibi primo,
deinde aliis, intelligibilis. Qui itidem veluti cibus est intelligentibus.
Τροφὴ δὲ τῷ νοοῦτι, τὸ νοητὸν.
“Cibus autem est intelligenti, ipsum intelligibile.”
Sunt aut hæc, non de patre Deo intelligenda, sed de intellectu primo, quem et potentiam patris
nominavit. Et de eo quem secundam mentem vocavit, et paternam. Atque hæc est, simpliciter,
ut Damascius exposuit, ἡ νοητὴ τριὰς. Intelligibilis Trinitas, et τὸ ἁπλῶς νοἡτὴ, et simpliciter
intelligibile, sub quo est alius ordo de quo canit.
Τὰ μὲν ἐστὶν νοητὰ, καὶ νοερὰ, ὅσα νοοῦντα νοεῖται.
“Sunt vero intelligibilia, et intellectualia, quæcumque intelligunt, intelliguntur.”
Hæc aut sunt essentia, et hyparxi sua mentes. Et intelligunt intelligibilia, ea, quæ sunt
supra se: et ipsa quoque intellecta sunt, ab alio mentium ordine inferiore, qui est
tantum νοερὸς, intellectualis. Qui infra se ordinem alium mentium non habet, qui hunc
intelligat, nisi intellectum eum qui est ab animis participatus. Tres igitur divinorum gradus
fecit Zoroaster; idque recta videtur fecisse ratione: duos extremos, et quasi oppositos νοητὴ,
intelligibile, et νοερὸν intellectualem, et utroque; medium utriusque; extremi
participem, νοητὴ καὶ νοερὸν, intelligibilem et intellectualem. A primo ergo illo intelligibili,
et secundus processit ordo, et tertius. Inquit namque.
Αῤχὴ πάσης τμήσεως, ἡ δὲ ἡ τάξις.
“Principium omnis sectionis hic ordo est.”
Sectionem vocans, secretionem ab intelligibili, et progressionem. Quod declarans ait.
Η‘ νοητὴ, πάσης τμήσεως ἄρχει.
“Intelligibilis (ordo) omnis sectionis principium præbet.” Ab intelligibili enim paternoque
profundo. (Id enim tantum est intelligibile) omnis sit sectio, et secretio in alia. Neque enim
decens erat, ut producta, eadem hyparxi, et dignitate cum producente essent. Ergo a primo
ordine, profectus est ordo secundus. Non tamen ita, ut profundi nihil retineret. Ideo, et ipsum,
intelligibile est effectum, sed in noeron intellectuale vergens. Atque iterum hic facta est sectio
alia, intellectualis tantum ordinis, qui secundo esset inferior. Sed et hic triplici ordine fuit
distinctus, ut mox patebit. Post quos ordines, est intellectus ab anima participatus. Extra quem
sunt illa prima. Ait enim.
Μάνθῃανε τὸ νοητόν, ἐπεὶ νόου ἔξω ὑπάρχει.