Ignoravit hic, multa supra intellectum esse, quæ iam indicavimus. Ariolatus est tamen, supra
extimam lationem, et extra tempus, esse quædam, quæ vitam sufficientissimam, toto
degerent ævo. Sed quæ ea essent, dicere nescivit. Quo vero ad providentiæ timorem, nullus in
Aristotele esse potuit, qui providentiam cognovit nullam. At ille summus, quid pavidus
hæsit, aut sibi extimuit? Quasi ipsum bonum, sicuti entia omnia de se, bonitate sua, αὺτῷ τῷ
ἐιναι, ipso sui esse, ut Dionysius solet loqui, produxerit, et de se protulerit? Eodem suo esse,
non posset iam producta conservare. Et quasi rebus conservandis, sola sua præsentia, non
sufficeret? De quo dixerat.
Χωρητικὸς τῶν πάντων, καὶ σωτήριος τῶν ὄντων.
Capax omnium, et servator entium. Imo vero.
Οὐδὲν ἐστὶν ἐν παντὶ τῳ κόσμῳ, ὁ ουκ ἐστὶν αὐτὸς.
Nihil est in toto mundo, quod non sit ipse et etiam.
Πάντα γὰρ ἃ ἐστὶ, καὶ οὖτος ἐστὶ.
Omnia enim quæ sunt, et iste est.
Neque timere debuit, ne rerum productione, quasi exinanitus, eum defectum intellectio
suppleret. Neque timendum fuit, ne si non intelligeret, minus foret beatus. Quasi bonitas ipsi
sua non esset satis, et quasi manca fuisset, ipsa sua perfectio summa. Non cogitavit ergo dum
Deum intellectum facit de summo eius folio eum detrahere, et subquartum gradum detrudere.
Cum supra intellectum, et vita sit, et essentia, et unitas et unum. Sed iterum hanc rem ipsam
discutiamus.
Si Deus intellectus est, et non intelligit, munus suum obire, est impotens: hoc
autem nefas. Si ergo intellectus est, intelligit. Dum autem intelligit, vel se ipsum solum
intelligit, vel et alia entia. Si dicamus se solum intelligere (quod Aristoteles suique
somniarunt) intellectionem sui ipsius habebit. Et ipse erit id ipsum, quo ipse intelligit. Tria
ergo erit, intellectus, intellectio et intelligibile. Quod Peripatus, et concedit, et docet, et
contendit. Tria ergo Deus erit, et non unum, et unum erit tria, et Tria unum. Et simplex erit
compositum, et compositum erit simplex. Quibus nil absurdius. Præterea si intelligit se ipsum,
intelligendo in se convertitur. At cur convertitur? Conversionis huius, quisnam finis? Quid a
se ipso quærens in se convertitur? Quidque a se volens? Vel se ipsum volens? Vel aliud a se
ipso? Si aliud, ergo in se habet, quod a se ipso, aliud sit? Ergo compositus, ex se ipso, et re
alia? Si se ipsum vult, vel assequetur, vel non assequetur. Si non assequetur, et impotens, et
frustraneus erit. Si assequetur, iam duplus ipse fuerit, et non unum. An vero in se convertitur,
ut solummodo pulchritudinem suam contempletur? Ea contemplatione, ut amplius quid
habeat? Seque ipse, se ipso imperfectiorem fateatur? An vero ut ea contemplatione amplius
nihil habeat? Frustranea ne igitur erit? Cur item ea motione moveatur, id, quod nullum opus
habet? Quodque opere nullo eget? Cur ei opus addunt, quasi accusent quod non agat? Nullum
autem opus ei esse, ratio dicat. Quoniam nimirum nihil ei expedit facere, cum ipse et sibi
sufficiat, et omnibus. Neque ei, super omnia existenti, ultra se aliud est, vel quærendum, vel
optandum. Nam dum est, quod est, et sibi sufficit, et aliis. Cui ob hoc ipsum neque hoc
verbum est, competit. Nihil enim eo eget. Et si in sacris legitur. Ego sum, qui sum. Ad captum
nostrum, id est dictum, et a secretioribus Theologis, ita est expositum, ut diceret ipsum esse.
Ens et non ens. Ens in non ente. Non ens in ente. Ens, non ens; non ens, ens. Supra enim hæc
omnia est. Quid etiam, seipsum intelligendo cognoscet? An forte ut dicat: ego sum? At sum,
ei tam convenit, quam non sum? Quid ergo ut dicat. Ego sum bonum? Ego sum unum? At
bonum, et unum erat, antequam diceret: ego sum. Est enim, postquam unum, postquam
bonum. Et si est, non est ante unum, ante bonum. Si vero sine hoc, sum, dicat, bonum, unum,
sine dubio se ea esse intelliget. Itaque per esse, sum, sibi asciscet. Si vero non asciscet, sed
nudum unum, nudum bonum dicat; intelliget quidem hæc, sed hæc ipsi non aderunt, quia ipse
sit id ipsum quod intelligit. Si vero aderunt, necesse est, eam intellectionem boni, unius,
ipsum bonum, et ipsum unum esse. Quod si sit, non sui ipsius erit intellectio, sed boni, sed