Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 134

toto est sole perspicit. Sic intellectus non emissam tantum ab ente claritatem, sed ei quoque
intimam, perque totum ipsum ens meantem. Neque enim in eo quicquam est quod non
refulgeat, et non properet, ad sese manifestandum. Sicuti diaphanum quodvis, aptum sit visile,
quia per totum ipsum natura visilis effunditur. Et nihilominus aliud est eius diaphanotis, per
quam secundo corpus ipsum, visitur. Sic et in ipso ente, naturalis, atque essentialis est ei
claritudo. Et per hanc a mente prius cognitam, ipsum ens intelligitur. Igitur intellectus, qui ab
ente per mediam vitam prodiit, factus est cognoscens illius a quo prodiit. Atque ad illud sua
cognitrice vi, et actuali cognitione convertitur, adispiciturque quo appetiit per suam
cognitionem, quæ est intellectio. Et cum eo unitus, et ei inexistens ipsum fecit cognitum. In
quo tria hæc, Ens, Vita, Intellectus, ita unita sunt, ut nihil sint distincta, nisi notione, et
ratione hac, ab illa diversa. Dum vero vita, ab ente secernitur procreat intellectum, in quo
iam sunt discreta hæc eadem. Et tria hæc alia, cognoscile, cognitio, et cognoscens. Sed
hoc principale est: deinde est cognoscile. Atque hinc est, ut quæcumque ab eo per
cathenam usque ad infima deducuntur, et formæ sunt, et aliquam inexistentem habent
cognitionem, quantacumque ea sit, pro forma dignitate. Atque ita sit, ut apud nos, omnis
forma vivens vel anima est, hoc est vita cognoscens. Vel animalis huiusmodi cadaver: quando
scilicet passum sit privationem et formæ viventis. Et animalis. Pendent enim ab Idæis. Quæ
intellectum se ipsis implent. Qui in se ipso discretus totus, per totum se ipsum, cognitor est
factus, et cognoscibilis, et cognitio. Nam per secretionem ab ente cognitor est factus.
Qua vero est ab ente secretus, ad ipsum optat regredi, cognobilis est redditus. Hoc autem
non nisi per mediam cognitionem. Neque tamen ideo intellectus, est factus ens; neque ens
factus est intellectus. Sed intellectus est per propriam hyparxin. Ens vero est per essentiæ
participationem.
Volens ergo intellectus, postquam ab ente secretus fuit, ad illud iterum reverti eique
coniungi, collegit suam ipsius cognitionem, in cumulum cognitionum omnium. Et cum ex
omnibus, cognitionem unam constasset, omnibus viribus ad primum cognobile contendit.
Atque ex multa illa cognitionum unione, veluti una essentia factus, enti se se applicuit. Et
cum eo iunctus cognovit coniunctionem, non amplius ut cognoscens ad cognitum, sed
ut essentiæ suæ, ad illius essentiam. Itaque reversio ad illud essentialis potius est. Ad se
vero cognoscens magis. Quia vero appetiit reditum; et appetens omne, ut indigum, ignobilius
et appetito, factum est, ut et cognobili, ignobilius sit cognoscens.
Concludamus, quoniam intellectus, enti iunctus, essentiam est adeptus, et
essentialiter est factus intellectus, non potentia, sed actu semper est intellectus. Et eius
intellectio non est adventitia. Intelligit anima se. Si a se, etiam ex se. Si ex se, etiam per se. Si
per se, etiam in se. Si in se, habet ergo in se, quidquid intelligit. Essentiæ namque sese
coniunxit. Et essentia ipse quoque factus est, etiamsi eam per participationem habeat.
Intellectus ergo in genere, ea essentia est, quæ vires intelligendi habet ab essentia venientes, et
in actionem intellectionis exeuntes. Qua quidem intellectio, non aliud est, quam intuitus,
tum in se ipsum, tum in propriam causam, tum etiam, per semet ipsum in posteriora, a se
provenientia. Cum igitur intellectio sit intellectus, utrumque simul erit, et actus, et actu. Actus
autem hic, essentia illius est, cuius est, et actio: nimirum ipsius intellectus. Atque ita
intellectus, et intellectio eadem res revera fuerint. Intellectio autem, motio quædam est. Atque
ideo circa aliquid versatur. Circa id nimirum quod ipse intellectus intelligit. Intelligit autem
per intuitum, tum causam ipsius, tum se ipsum, tum ea, quæ a se sunt. Idque cum omni
intellectui natura sua competat, necessario primus quoque intellectus, et causam sui videlicet,
patrem Unum, et se ipsum, et quæ a se sunt intelligit omnia. Sunt ergo et Pater, quem memo
novit nisi filius, et ipse sibi, et quæ se sunt illi intelligibilia. Et dum circa ea versatur, sunt ei
intelligibilia, et intellecta. Et ipse tum est actu intelligens. At semper est in actu. Semper ergo
hæc omnia intelligit. Et ipse, et intellectus, et intelligens, et intellectio, et intelligibile est, et
intellectum. At, et vita est, et vivit. Et essentia quoque est, et unitas summa, et Unum. Hæc
1...,124,125,126,127,128,129,130,131,132,133 135,136,137,138,139,140,141,142,143,144,...411
Powered by FlippingBook