Pythagoræ, Orphei, Deorum inquit Proclus, si authoritatibus est pugnandum, facile
unius Aristotelis hac in re prefertim, putrescentis authoritatem vicerimus. Si vero his,
Divi quoque Augustini, et Divi Thomæ, et aliorum gravissimorum Theologorum authoritatem
sacrosanctam, addiderimus, fiet profecto, ut si quis e Peripato, mussitare amplius contra ideas
audeat, impietatis iam, multo merito erit reus habendus, Sed et alio loco Zoroaster de Ideis
habet:
Νοούμεναι ἰυγγες πατρόθεν, νοέουσι καὶ αὐταί
Βουλαῖς ἀφθέγκτοις κινούμεναι, ὥστε νοῆσαι.
“Intellectæ lynges a patre”, intelligunt, et ipsæ:
“Consiliis ineffabilibus motæ”, ita ut intelligant.
Sed nos, qui authoritatibus parum admodum, rationibus plurimum,
philosophari solemus: rationes quoque philosophicas addamus, quibus hoc ipsum dogma,
Ideas esse comprobemus. Vel iam id quidem aliud agentibus, est nobis longe, lateque
demonstratum. Quando scilicet mundum, non a se esse, non a se fuisse, non
esse αὺθυπόστατον per se subsistentem demonstrabamus. Et eum ab alia causa fuisse
ostendebamus. Id breviter ad rem præsentem resumamus. Non est a se mundus. Non quidem a
Natura particulari. Non ab universali. Non ab universali vita corporea. Non ab anima
irrationali. Non ab anima rationali. Non ab intellectu ab ea participato. Ab intellectu ergo non
participato, et per se intellectu. Hic autem, a vita est superiore. Hæc ab ente. Ens, ab uno
essentiali. Unum hoc ab unitate sua quæque. Unitates hæ sunt Ideæ, a primaria, ac Regina
Unitate procedentes, quam Zoroaster ἀρχέγονον ἰδέαν. Principigeniam, Plato boni Ideam
appellarunt. Quæ a patre est proxime. Inquit enim:
Πρώτη πατρὸς ἔβλησε. τᾶς δ’ αὐτοθαλὴς πηγὴ.
Primus, a patre scaturiit, huius per se florens, fons.
Prima igitur hac methodo sit, ut dum probamus mundum ab alio esse, in Ideas
necessario incurramus. Sed et methodo hac alia, idem demonstremus, Ideas scilicet esse. Ab
alio quidem factum esse mundum, dum probamus, ad intellectum usque ascendimus. Hic ergo
sistamus, atque dicamus. Intellectus hic, quando mundum fecit, vel se cognoscebat, vel se
ignorabat. Non videtur dicendum eum, se se ignorasse. Quis enim mundi partibus ordinem
est largitus: Nam si se intellectus hic ignoravit, et mundum, et eius partes etiam, ignoravit. Si
hoc, iam omnia essent inordinata. At sunt ordinata; ordo autem omnis, a sapientia. Sapientia
in mente ac supra mentem domicilium habet. Si ab intellectu cognoscente, et intelligente
ordinata sunt, ab eo etiam sunt facta. Si dicatur, ea quidem facta esse ab intellectu, ipsa
cognoscente, se vero ignorante, tum intellectus hic, peior erit inferioribus, et participatis
intellectibus, et animabus, quæ se ipsa cognoscunt. At causa, quo modo potest effectuesse
deterior, cum sui natura sit præstantior? Ergo se ipsum cognoscens. Si ita. Ergo cognoscens,
se quoque esse causam. Ergo cognoscens etiam ea, quorum est causa. Ergo comprehendit hæc
quoque. Sed hæc varia sunt: et non eiusdem inter se dignitatis, neque ordinis, nec virium,
neque actionum. Quis ergo, et varietatem hanc, et ordinem, et locorum positiones disposuit,
aut effecit? Hic idem intellectus conditor. Vel ignorans vel sciens? Ad idem reddit quæstio, et
eandem vult solutionem. Non ignorans. Neque enim id divinitatis est. Ergo sciens, et sui
ipsius essentiam, et quod sit omnibus appetibilis, et ea omnia quæ ipsum appetunt cognoscit.
Atque hoc modo perfectissimo, hoc est determinate omnia. Nam hæc determinate, alia aliter
cognoscere, nec scientiæ summæ est, et imperfectionem arguit magnam. Sciens ergo, quæ se
appetunt. Sciens ergo etiam eorum causas. Si quidem in se, eas intuetur. In se enim eas habet.
Si quidem in se rerum, et vitas, et essentias, et unitates habet omnes. Nam si omnes non
haberet, iam imperfectus esset. Quod si habet, non frustra habet. Ergo necesse est eas causas,
omnium posteriorum esse causam. Ut pote qui suo esse, omnibus ordinem statuat. At suum
esse, est in intelligendo se. Se ipsum ergo intelligendo omnium erit factor, et conditor. Si hoc,
ergo iis quæ in se ipso habet, ea quæ extra se profert, similia faciet. Omnis enim in