appellatur. Et ipse de se ait, vivo ego dicit Dominus. Quid ergo in Deo vivente, mortuum quid
esse, audemus dicere? Nequaquam. Nam, et hæc, quæ conspiciuntur, et quæ facta sunt, in ipso
vita erant. Quod divinus testatur spiritus. Ergo divina illa essentia, vivens est, et vita fruitur,
optima, et sufficientissima. Quod Aristoteles etiam est attestatus. Sed et vita hæc, per
similitudinem in essentia, et ab essentia est producta. Quia in simplici essentia, simplex etiam
vita, et vita simpliciter. Et præterea vita aliud nihil est, quam essentia ipsa parturiens
actionem, sicuti postea videbimus. Quatenus ergo vita, est essentia quædam, similitudo est
inter eas. Quatenus vero, in motum est progressa alteritatem induit, et dissimilitudinem est
adepta. Per motionem autem hanc suam, cognitionem in se produxit. Dum enim movetur,
motu hoc suo vel in se revolvitur, vel sursum unde, prodiit. Vel enim sursum, vel in se, vel
deorsum motum hunc tendere est necesse. Deorsum vero non retendit quia sub se nihil adhuc
erat. Vel ergo in suam essentiam, et superas sui causas, vel in se ipsam, motionem protendit.
Hæc autem primaria est cognitio, ut postea declarabitur. Talem autem vel in se, vel in
supera motionem, et cognitionem, sapientes veteres communi consensu. Mentem, et
intellectum appellavere. Motio autem hæc, sicuti diximus est duplex. Vel in se, vel in supera;
prior quia suæ essentiæ vicinior, primum procreat intellectum. Dum vero se intelligit, et in
superas suas causas revolvitur, secundum procreat intellectum. Quem Zoroaster secundum
appellavit. Hermes autem, spiritum. Quod nomen sacrosancta etiam Ecclesia est dignata.
Sub patre ergo Deo, et a patre, Paternum est profundum. In quo unitas primaria, et
in ea omnes unitates, quas nomine alio ideas appellamus. Essentia, et ens primarium, et
essentiæ veræ, et entia vera omnia. Vita primaria, et vita omnes. Intellectus primarius, et
intellectus omnes. Et ipsa unitas prima Idea boni, hisce omnibus constat. Imo est hæc omnia,
intra se hyparxi simul unita, proprietatibus vero distincta. Simplicitate enim
hyparxeos existentiæ, et subsistentiæ, et substantiæ, et essentiæ, omnibus per omnia est
transitus, et permeatio. Proprietatibus vero distincta ita, ut nulla ibi sit confusio, nulla
imperfectio. Inquit enim Zoroaster:
Πάντα γὰρ ἐξετέλεσε πατὴρ.
Καὶ νῷ παρέδωκε δευτέρῳ.
“Cuncta enim perfecit pater,
et menti tradidit secundæ.”
Hanc secundam mentem duplici intepretamur significatu. Priore, quia Mens prima,
sit a patre secunda. Atque ita omnia in se, a patre perfecta suscepit. Altero quod ita perfecta,
menti tradiderit secundæ, quæ et a prima, et a patre procedit, et cum ambobus est
consubstantialis. Ut proximus esset conditor eorum, quæ extra profundum debebant produci.
Prima autem quæ ab intellectu hoc sunt producta, per sui similitudinem itidem sunt
producta, intellectus scilicet creati. Novem uti videbimus gradibus distributi. Et ii quos
intellectus participatos vocitamus. Similes quidem intellectui conditori sunt, quia et ipsi sunt
intellectus. Dissimiles vero sunt quia conditi. At sunt etiam hi participati, et ipsi conditores.
Animarum scilicet. Nam ratio omnis ab intellectu est, et eius imago est dianoea, et
ratiocinium. Si imago, etiam similis intellectui. Dissimilitudo vero, quia non idem cum
intellectu sunt, et in alteritatem ceciderunt. Sed hæc clarius suis locis. Simile quiddam sibi
anima, quæ iam in corpus decidit, et ei est coniuncta, in corpus profundit. Quam nos, nomine
satis noto, sed significatu satis ignoto, naturam appellamus. A qua in corpus itidem
producitur qualitas, quæ naturæ veluti instrumentum servit, in corpore, et eius partibus,
alterandis, et disponendis. Et dispositis formam inducit. Per quam corpus in aliam, aut aliam
speciem conformetur. Sed et qualitas a natura fert similitudinem, et ei est dissimilis. Et formas
easdem fert a qualitate. Et corpus a forma, iis nimirum modis, qui propriis horum graduum
tractatibus explicabuntur.
His autem post unum primum, novem gradibus, rerum tota constat universitas. Qui
quidem gradus ordine sunt dispositi a summo ad imum ita, ut nullum inter eos vacuum sit