 
          Platonis philosophia, Athenis, et Alexandriæ legi publice, numquam sit intermissa, et multi in
        
        
          eius libros commentaria scriberent iugiter: quorum nos nomina plusquam LXX
        
        
          collegimus, attamen post eius obitum, annos DC Alexandriæ, e baiulo, philosophus effectus et
        
        
          a sacco ferendo Saccus cognominatus Ammonius, vixit. Qui in Hermetis libros videtur
        
        
          incidisse. Atque ex eis hausisse dogma hoc principiorum trium. De quibus Plotinus et
        
        
          Amelius eius discipuli scripserunt, post hos, horum discipulo Porphyrius, et Theodorus
        
        
          Asinæus, et horum auditores Iamblichus, et Syrianus, et huius Athenis successor Proclus
        
        
          Lycius, et post eum magnorum Platonicorum postremus ut videtur Damascius, de iisdem
        
        
          tribus principiis scripserunt multa satis. Et quamvis aliquid inter se different, in eo tamen
        
        
          fuere concordes, ut tria omnino rerum omnium, ac mundi totius facerent principia, seu tres
        
        
          conditores. Quod et Christus, unus de tribus, cum apud homines esset, docuit, sancti Apostoli
        
        
          confirmarunt et Ecclesia stabilivit. Neque mirum est, Platonicos hosce postremos, in eam
        
        
          sententiam venisse, quando iam Christi fides passim esset divulgata. De quibus Augustinus
        
        
          scripsit. Platonici, pauci mutatis Christiani fierent. Sed illud maxime omnium, videtur
        
        
          admirandum, quod ante Christi adventum, ante Prophetas, ante Mosem, tam clare in Ægypto
        
        
          atque Chaldæa, dogma hoc de Trinitate palam fuerit. Nisi quis dicat, quia Zoroaster Abramo
        
        
          fuerit et conterraneus, et coætaneus, ab Abramo id habuisse. Cui Deus, dum cum
        
        
          eo loqueretur id totum revelaverit. Idemque Abramus, quando in Ægyptum venit, id ipsum
        
        
          docuerit. Vel totum hoc, a patre Noe fuisse profectum, per Cham filium. Qui et Ægyptum
        
        
          habitavit, et filium Osirim ibi regem fecit. Et eiusdem Chumi filius Chus pater fuit Nemrodi
        
        
          qui regnavit in Babylone, quæ civitas Chaldærom caput fuit. Sed dogma hoc sacrosanctum,
        
        
          utcumque originem duxerit, haud multis post diluvium annis innotuit, et scriptis est
        
        
          commendatum, a duobus illis, quos diximus sapientiæ patribus, tum ob vetustatem, tum ob rei
        
        
          magnitudinem, est maxima et admiratione, et veneratione prosequendum, quod tametsi, ii qui
        
        
          Aristoteli, plus quam et Evangelio, et his sapientibus credunt, non receperint aut
        
        
          comprobarint, nos libentes in lucem protulimus, ut piis saltem, sed philosophis sint, unde
        
        
          contra impios, qui philosophos se profitentur, et Deum non norunt aut nosce nolunt,
        
        
          authoritates et arma. Sed quis non multo maxime admiretur, Aristotelem ipsum in eandem
        
        
          cum illis, de spiritu venisse opinionem? Quando suorum sectatorum id, vel vel subolfecerit
        
        
          nemo. Adducamus ergo eius locum, ut qui eum tantum faciunt, sciant, se se in eius libris ver-
        
        
          sandis aut oscitare, aut dormire. Habet is libello de mundo hæc verba.
        
        
          Γῆν δε πᾶσαν καὶ θάλασσαν, αἰθέρα τε καὶ ἥλιον καὶ σελήνην, καὶ τὸν ὅλον οὐρανὸν
        
        
          διακόσμησσασα μία ἡ διὰ πάντων διήκουσα δύναμις, ἐκ τῶν ἀμίκτων καὶ ἑτεροίων, ἀερός τε
        
        
          καὶ γῆς, καὶ πυρὸς καὶ ὕδατος τὸν σύμπαντα κόσμον δημιουργήσασα.
        
        
          “Terramque universam et mare, ætheraque et solem, et lunam, et totum cœlum, exornavit una,
        
        
          per omnia penetrans potentia, ex impermiscibilibus, et alienis ære, et terra, et igne, et aqua,
        
        
          universum mundum condidit.”
        
        
          Quam potentiam omnia penetrantem ait mox, et solem movere, et lunam, et totum cœlum
        
        
          circumducere. Et paulo post spiritum nominat in his verbis:
        
        
          Λέγεται δὲ καὶ ἑτέρως πνεῦμα, ἥ ἐν φυτοῖς τε καὶ ζῴοις καὶ διὰ πάντων διήκουςα ἔμψυχός τε
        
        
          καὶ γόνιμος οὐσία
        
        
          “Dicitur et aliter spiritus, ea quæ in plantis et animalibus, et per omnia penetrans animata, et
        
        
          fœcunda essentia.”
        
        
          Hoc autem Hermetis fuerat in his:
        
        
          Τοῦτου τοῦ πνεύματος, οὗ πολλάκις προεῖπον πάντα χρῄζει. Τὰ πάντα γὰρ βαστάζον κατ’
        
        
          ἀξίαν ζωοποιεῖ, καὶ ὐρέφει, καὶ ἀπὸ τῆς θείας πηγῆς ἐξήρτηται, ἐπίκουρος πνεύμασι καὶ ζωοῖς
        
        
          ἅπασιν ἀεὶ ὑπάρχων
        
        
          Hoc spiritu, de quo multoties ante dixi, omnia indigent; omnia enim ferens, pro dignitate
        
        
          vivificat, et nutrit, et a divino fonte pendet, audiutor spiritibus et animalibus cunctis semper
        
        
          existens.