 
          discessus istius, ipsum causa est. Neque ipsum a se discedit, neque exinanitur, ut se se in
        
        
          lineas multiplicet. Sed post ipsarum discessum, centrum adhuc permanet. Neque ob linearum
        
        
          abitum, ipsum diminuitur, aut quicquam patitur. Lineæ tamen ab eo exeuntes, ac prodeuntes,
        
        
          non amplius id sunt, quod in ipso erant. Sed sunt, et ab eo, et inter se distinctæ. Habent tamen
        
        
          ab eo id quod sunt, ipsiumque illis, esse tribuit. Neque ab eo divelluntur; sed ab eo pendent.
        
        
          Manet enim omnis proditionis causa. Et quod prodit in proprietate, et terminis suæ causæ
        
        
          manet. Ita, ut id quod prodiit, videatur et in eadem causa esse, in qua prius fuerat, et
        
        
          inde etiam discesisse. Hoc sane modo, (si nefas non sit hac uti similitudine) ab unomnia
        
        
          indiscreto, secernuntur, et multiplicantur discreta prodeuntia omnia. Quid vero, in ea ab uno
        
        
          progressione, aliquid ipsa, de uno ferunt secum? An vero ipsum, eis aliquid largitur? Vel et
        
        
          ipsum bonitate sua ea largitur, et ipsa, bonitate illa gaudentia, secum libentia ferunt ea, quibus
        
        
          veluti sunt donata. At quæ nam ea sunt, quæ donata secum ferunt? Unum profecto secundum,
        
        
          ab uno primo, cuique in portionem datum, per quod et una sunt singula, et per quod etiam sunt
        
        
          multa. Et per quod etiam sunt entia. Neque enim esse possent entia, nisi una essent. Neque
        
        
          possent esse multa, nisi venirent ab uno. Hæc itaque ab uno secreta, post unum omnia, sunt
        
        
          una simul, et multa. Et post principium, quæ fuerat quarta principii, conditio. Et ab uno sunt,
        
        
          et a principio quæ conditio eius fuerat tertia. Neque enim hæc, aut ante unum sunt, aut cum
        
        
          uno, sed ab uno. At que ab uno, et post unum sunt, et multa, et distincta, ab eo esse necesse.
        
        
          Et præterea, hæc non esse illud, neque illud hæc, est satis manifestum. Si ergo hæc producta,
        
        
          illud principium non sunt, erunt sane principiata, ab illo differentia: non solum quatenus non
        
        
          sunt illud unum. Sed et quatenus sunt unum. Non enim hoc eorum unum, quod productum,
        
        
          et posterius est, idem cum primissimo uno non producto, esse potest. Est ergo, et unum
        
        
          posterius, et non, illud unum primum. Cum autem non unum dicimus, sed positionem eius,
        
        
          quod præter unum, est etiam quid aliud. Neque hoc ipsum non unum, ab uno distat prorsus.
        
        
          Sed in uno primo radices haber. Et quod in eo est non unum, seu multitudo, est ob unum.
        
        
          Ab uno enim omnis est multitudo. Et quæ in singulis sunt multa, ab uno sunt eo, quod est
        
        
          in singulis. Nam una essentia, multas in se vires producit, et extra se multas actiones. Unum
        
        
          totum, partes multas. Non totum corporeum inquam, nec corporeas partes. Sed incorporea
        
        
          omnia. Sed et corporea post hæc omnia, et corporeas partes omnes, ab uno esse, tamquam a
        
        
          fonte necesse est fateri. Et unum, primariam omnium esse causam. Cuncta enim quæ sunt,
        
        
          ipso uno sunt. Et quæcumque fiunt, uno fiunt, et uno, entia omnia feruantur. Et si uno careant,
        
        
          in proprium ruunt, uti diximus, interitum. Suntque omnia entia mista, ex uno, et multis.
        
        
          Et mistio hæc, ex uno, et multitudine, quam, non unum, præbet entibus, communio quædam,
        
        
          et unio est entium. Ens ergo, et unum, non unum, nullius alterius entibus est causa, quam ut
        
        
          sint una. Quod si huius, unum causa est, non unum, maioris rei causa non erit. Ex quibus
        
        
          necesse est, multa esse unius participia? Et unum, non esse cum multitudine commistum. Et
        
        
          uno nihil esse præstantius, aut potentius. Sed hoc ipsum, multis esse causam, ut sint multa.
        
        
          Nam omne quod uno privatum est, illico in nihilum, et in propriam disperditur
        
        
          corruptionem. Omnia ergo, et secunda, et tertia, quæcumque entia dicuntur, sunt ab uno,
        
        
          primo ut a causa. Et uno proprio in sua essentia consistunt. Hoc autem unum etiam primum
        
        
          rerum omnium esse ostendimus. Nec solum primum, sed quatenus rerum est causa, et
        
        
          effector, etiam principii nomen ei convenit, et Boni, et Dei, et Factoris, et Conditoris, et
        
        
          Patris. Quæ nomina omnia, sacrosancta etiam ecclesia, et approbavit, et est amplexata. Sicuti
        
        
          Aristotelis philosophia, et nomina hæc eadem omnia, et secundum nomina, ipsa munia, tum
        
        
          respuit, tum etiam irridet; et contra ea debacchatur. Et nihilominus cum de se, sibi magna
        
        
          persuadeat, non aduertit, se sine principibus tribus causis balbutire, numirum, efficiente
        
        
          universali. Quæ princeps causarum omnium est. Et universali forma, et universali suæ
        
        
          philosophiæ fine. Ad nullum enim unum finem Peripatetica Philosophia dirigitur. Nullam
        
        
          quoque universalem formam mundo tribuit; tribuit, autem formicis, et blattis. Quid igitur,
        
        
          huic, nullum mundi agnoscenti conditorem et tam graviter balbutienti faciamus? Eam ne,