Uniter dixi, modo quo uni competit, indiscrete, indistincte, indivisim, une, ut videlicet, omnia
sint in uno, ita, ut quamvis omnia sint, unum potius sint, quam omnia. Omnia inquam, ut
sint unum. Namque unum est per se, et sua natura, et hvparxi, et primo. Omnia autem est
quatenus ea in se habet indistincta, atque indiscreta, et ut diximus uniter, et une, et secundo,
et quatenus omnium est causa. Verum, et hoc multiplicitatem quandam, in eo ponere videtur.
Quo ad nostram videlicet cogitationem. Quæ id non nisi ut multiplex concipit. Ipsum autem,
eo quod unum est, omnia est. Et nihilominus, omnia supereminens, oportet ipsum omnium
esse principium, per simplicissimam, (ut ita dicam) omnitatem, et per omnem simplicitatem,
et per omnem unionem. Quam rem, quia secum pater rapuit, veterum sapientissimi, nec
nomen inveniri posse proprium docuere. Neque inter homines esse illius ullam ei
respondentem animi, vel conceptionem, vel suspicionem. Atque ita esse nobis, non solum
ineffabile, quia et nomine careat, et oratione explicari nequeat; verum etiam fere penitus
ignotum. Quia nec sensus, nec phantasia, neque opinatio, nec ratiocinium, neque scientia ulla
nostra eo pertingat, nec fere intellectus ipse noster. Sed ea quæ in intellectu, quasi eius apex
est, unitas; similis, si fas sit dicere, illi uni, facit ut simili quadantenus simile attingamus, et
eius pauxillum aliquid concipiamus; tametsi vestigia quædam exigua, et ea quidem vix
percipiamus. Non ob eius sane defectum ullum, ob quem notitiam nostram refugiat. Sed ob
eius supereminentissimam supra entia omnia excellentiam. In qua, dum veluti in sui luminis
abysso manet, aliquid de eo vix ariolamur. Nihilominus, summa reverentia eius nomine, pie
invocato, et deprecato, de eo aliquid philosophice proferre audeamus. Unum itaque illud
primissimum, de quo nunc agimus: necessario, vel vere unum est, vel non vere est unum. Si
non vere unum sit, vel multa erit, vel erit nihil. Sane nihil esse, nec ratio, nec pietas ulla, vel
contendet, vel concedet, vel concipiet. Neque enim ex nihilo fit aliquid, et longe minus ex
nihilo fiunt omnia. Si nihilum non est, et vere unum non sit, multa erit. Si hoc detur; iam in
eadem qua prius, sumus difficultatum navi. Non est igitur multa. Unum ergo, vere unum erit,
et non aliud quam unum. Et simpliciter unum, et suprema simplicitas. Si hoc, suprema etiam
est absolutio. Nihil enim ei ad complementum deest. Si suprema absolutio, suprema est
etiam perfectio, et est perfectissimum. Si perfectissimum, sibi quoque est sufficientissimum.
Si sufficientissimum, etiam summe bonum, atque bonum supremum. At hæc, non ne iam
multitudo sunt? Unum, simplicitas, absolutio, perfectio, sufficientia, bonum? Ergo nos in
eo ponimus senarium? Aut sane, hæc sunt animi nostri non attingentis quidem,
concipientis tamen, et oratione qualitercumque parturientis angores. Qui intelligere quidem
aveat, et nequeat, eloqui tamen audeat. Senarius hic, unum ipsum, in se ipso est, in mente vero
nostra, et eloquio, senarius apparet, quoniam sex triplici modo non une, non uniter, ipsum
aut concipit, aut eloquitur. Verum si quis ita nos interroget. Quid unum?
Respondebimus, Unum. Quid unum? Simplicitas. Quid unum? Absolutio. Quid unum?
Perfectio. Quid unum? Sufficientia. Quid unum? Bonum. Et conversim. Quid bonum? Unum.
Quid sufficientia? Unum, et reliqua. Hæc igitur apud nos sex, in uno unum sunt, et non plura.
Et quæ in uno, sunt unum tantum, apud nos plura sunt, quoniam, et nos plura summus. Et
unum hoc, non nisi sub specie, et sub nomine plurium, aut concipere, aut intelligere
possumus. Unum autem ipsum, supra speciem, ac formam omnem positum est, quid enim, vel
forma, vel figura indigeat, id unum, quod tantum unum, et non nisi unum est? Et quia unum
est, ab uno suo, non desciscit: a se ipso, non discedit. Unum ergo, unum est, et quæ sex in
ipso cogitavimus, unione summa, unum sunt, atque idem unum sunt. Neque vero hæc sex
tantum in uno, unum sunt, quia numeri, aut plurium, nulla ibi distinctio locum habet. Sed
etiam, eadem hac ratione, Omnia quæ dicimus in uno, unum sunt. Entia inquam omnia, in
uno, unum sunt. Quæ enim maior ratio, ut illa sex in uno unum sint, quam ut omnia, sint in
uno unum? Nulla enim ibi pluritatis, aut numeri habitat ratio. Nam sex illa, unum in uno
uniter sunt. Hæc omnia, item uniter. Illa une, hæc itidem une. Illa indiscreta, indistincta,
indivisa unum sunt in uno. Hæc itidem entia omnia indiscreta, indistincta, indivisaque in uno,