Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 80

FRANCISCI PATRICII
PANARCHIAS
LIBER QUINTUS
DE UNO.
Unum igitur hoc, quod et principium rerum omnium esse asserimus, quid eius sit hyparxis,
quantum fieri potest, cognoscamus. Ac primo vestigemus. An quia unum est, principium
est quoque? An e contra, quoniam principium est, et etiam unum? Ita inquam, ut nisi
unum esset, principium non esset, aut nisi principium esset, non esset unum. Aut potius
utrumque. Et quia unum est, principium. Et quia principium est, unum quoque est. Hæc enim
tria inter se differunt maxime. Et magni refert ad hanc nostram philosophiam,
internoscere, quod nam eorum, aut verum sit, aut verius. Si enim dicamus unum esse, quia sit
principium, quod de propositis fuit secundum: unum videbitur, principiatorum esse aliquod.
Et principium sui natura, antecedet ipsum unum, hoc autem sequetur. Atque ita ante
unum, aliquid erit aliud, et unum, contra demonstrata, et contra rei naturam, non erit primum.
Sin vero dixerimus, ideo principium esse, quia sit unum: Unum antecedet, principium pone
sequetur. Atque ita principium, iam non erit primum. Sed neque erit principium, si non sit
primum. Et principiatum erit, quoniam est secundum. Hæc absurda, sunt fugienda, sunt
fuganda. Tertium ergo fuerit verissimum, videlicet. Quia unum est, principium etiam est. Et
quia principium est, unum quoque est. At quid est hoc, esse unum. Nam quid sit esse
principium, est ante declaratum. Nempe principium absolute esse id, quod ante omnia sit: in
quo, et a quo, et post quod sint omnia. Ergo, quid sit esse unum, est a nobis declarandum. An
vero, et hoc est iam expositum, quando dictum est, unum id esse, quod non aliud sit quam
unum. Hoc aut id est, quod simpliciter est unum, et quod non est, nisi unum, et quod, non est
multa. Si quid ergo in rerum universitate, sine multiplicitate inveniatur, id unum, quod et
principium sit, invenietur. At quid nam, sine multiplicitate invenietur? Id fortasse, quod
simplicissimum est. Nam si simplicissimum fuerit, multa non erit. Si multa non erit, nec
partes habebit, neque est totum. Nam totum omne, partes habet. Si neque totum est, nec partes
habet, neque initium, neque medium, neque finem habebit. Si hæc non habet, terminos nullos
habet. Initium enim, et finis termini sunt. Quoniam vero, terminos nullos habet, terminatum
non est. Si terminatum non est, neque est finitum. Si finitum non est, infinitum est. Et sine
caret, et initio. Si his caret, figuram nullam habere potest. Si nulla est ei figura, neque
rectitudinem habet, neque est rotundum. At si tale sit, iam nullibi erit. Neque enim in alio,
neque in se ipso. Non equidem in alio: ab eo enim ambiretur, vel circulo, vel rectis. Si his
ambiatur, etiam contingeretur. Si contingeretur, etiam terminaretur, et figuram adipisceretur.
Contra demonstrata. Non ergo est in alio. Neque etiam in se est. Nam si in se esset, a se
contineretur. At quod continetur, et ambitur, contra demonstrata. Verum si neque in alio,
neque in se est; neque stat, neque movetur. Nam si moveretur, motu aliquo cieretur, vel
lationis, vel alterationis, quæ principium, et genus est densationis, rarefactionis, generationis,
corruptionis, augumenti, et decrementi. Itaque si alteratur, alterum a se sit, et iam duo, vel
plura est, et non unum. Non igitur alteratur. Si non alteratur, neque ullo alterationis motu
movetur. At neque movetur latione. Nam vel recta vel circulo, vel misto aliquo moveretur
motu: Non circulo, quia super medio ferretur. At medium nullum habere, et nullibi esse, est
demonstratum. Non recta, quia esset alicubi. Ergo neque circulo, neque recta locum mutat.
Neque etiam misto movebitur. At neque alteratio ne ulla. Ab omni igitur motu, est alienum.
At neque stat. Nam si staret, ibi quoque esset. At nullibi ipsum esse, est ostensum. At si,
neque movetur, neque stat, numquam est in eodem. Si in eodem numquam est, neque idem
sibi, aut cum altero est, neque alterum a se est, neque ab alio. Nam si alterum a se esset, non
esset unum. Si ab altero, relationem ad eum haberet, atque ita non unum esset. Si idem sibi,
esset etiam in eodem. Neque idem cum alio, quia aliud illud, etiam esset. Si neque alterum,
1...,70,71,72,73,74,75,76,77,78,79 81,82,83,84,85,86,87,88,89,90,...411
Powered by FlippingBook