Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 76

voluntatum, et virium perseveret, et ipsa sint principia; agent inter se discordia, discordes
effectus singula; singulum, et sibi proprium aliquod ens; vel singula efficient entia plura: vel
singula efficient entia omnia. Si hoc tertium dicamus, in infinitum abierimus: et illud infinities
infinitum, iterum recurret. Si secundum, quo singula principia, plura etiam efficiant, modus
est dicendus, quo, hoc principium hæc entia, illud alia illa efficit, iuxta ne
cuiusque proprietates? An aliter? At proprietas principiorum horum, una omnium est, quia
omnia, multa tantum sunt et si aliquo inter se differunt, suo proprio, ab alio diverso different.
Non ergo multa tantum sunt. Alioqui et entia a singulis producta, multa tantum essent.
Atque ita infinitates illæ minores, maioresque interum redibunt. Necesse enim est,
productum, productoris ferre similitudinem. De tribus, primum forte verum erit, singula
principia, unum ens tantum producere, et non plura, unde entium, sicuti et principiorum
diversitas servabitur. Quod quomodo verum sit: et quo modo falsum sit, multa esse prima
principia, suo loco declarabitur, hoc tantum hic innuendo, principia hæc omnia, ad
unum primissimum omnium reduci.
Si vero multa sint principia, unum participantia; unum inter ipsa erit
ordinatum. Oportet autem ubique id quod participat, inferius esse participato, et id quod
ordinat, antiquius eo, quod ordinatur. Ergo unum antiquius est ipsis, et potentius, quia vim
habet, ea in ordinem agendi. Ergo hoc unum ea cogens, erit principium: quia ante est, et
primum, et non ipsa multa quæ sunt posteriora.
Tertio, si unum sit principium, in se tamen multiplicatum, unum erit, et non unum.
At oportet in omni genere principium esse purum, et cum aliis non mistum, ut ab eo fieri
possit mistum. Et quia primum sit, etiam sit supremum, et non per contrarii admistionem,
remissionem patiatur, et summitatem perdat. Cum ergo ex ante posita divisione,
principium nec multa tantum sit: nec multa uno participantia; nec unum multiplicatum,
relinquetur necessario, ut unum quod unum tantum sit, primum sit principium. Non ergo plura
sunt rerum principia prima.
FINIS TERTII LIBRI.
1...,66,67,68,69,70,71,72,73,74,75 77,78,79,80,81,82,83,84,85,86,...411
Powered by FlippingBook