FRANCISCI PATRICII
PANARCHIAS
LIBER QUARTUS
QUID PRINCIPIUM.
His ita resolutis, ad principii, atque ad unius ipsius naturam cognoscendam propius
accedamus. Ita ponimus, Principium id esse, quod ante omnia est, in quo omnia; a quo
omnia, et post quod omnia. Sed ita posuisse, philosopho non est satis. Declaranda, et
comprobanda sunt hæc omnia. Sed duo extrema, iam sunt, et declarata, et comprobata. Prius
enim illud. Ante omnia. Cum primo commune habere est iam priore libro demonstratum. Et
de Principio Hermes ita loquitur:
Ανὲυ ἀρχῆς οὐδὲν, ἀρχὴ δ'ἐξ οὔδενος, ἤ ἀυτῦς.
“Absque principio nihil. Principium vero ex nullo, quam ex se ipso.”
Et hunc secutus Plato:
Αρχὴ δ'ἀγέννητον, ἐξ ἀρχῆς γὰρ ἀνάγκη πᾶντὸ γιγνόμενον γίγνεθαι, ἀυτήν δε μὴδ'ἔξ ἑνὸς.
“Principium vero, ingenitum. Ex principio enim necesse est, omne quod gignitur, gigni; ipsum
vero, ex nullo.”
Et utrumque secutus Aristoteles parumper invertens:
Δεῖ γὰρ τὰς ἀρχὰς μηδ'ἐξ ἄλληλων εἶναι μηδ'ἐξ ἄλλων, καὶ ἔκ τοῦτων πάντα.
“Oportet enim principia, neque ex se invicem esse, neque ex aliis, et ex his omnia.”
Postremum vero illud. (Post quod, omnia) Commune habet, et cum primo, et cum
uno. Post unum enim esse omnia, est demonstratum. Et omnia a principio esse, quod erat
tertium, tribus allatis authoritatibus erit comprobatum. Sed illud secundum. In quo omnia, nec
uni, nec principio, convenire videtur posse. Seu, quod verius est, hoc ipsum, omnium
principiorum, naturalis, et vera est proprietas. Quæ paululum declarata, erit forte, captu
omnium facillima. Hoc ipsum igitur peragamus.
Rerum quæ in ortu, et in interitu versantur, principia quæpiam sunt, sensibus subiecta.
Semina dimirum, suæ quæque speciei, hominis, equi, vitis, reliquorum. In eo semine prius
sunt omnia occulta, quæ postea in natis manifesta apparent: cor, cerebrum, hepar, radices,
rami, folia, flores fructusque. Neque enim hæc, sine suis seminibus nascerentur. Neque semen
ea produxisset, nisi prius in eo extitissent. At quo modo in semine extiterunt? Dicam, si liceat
ita fari, seminaliter. Eo scilicet modo, quo semini convenit. Quo semen ea capit. Actu ne, an
potentia? Peripatus rogabit. Respondebimus actu. Nihil enim e se producit quicquam, quin, et
producens sit actu, et productum itidem actu. Agit enim nihil, nisi quod est actu. Producit ergo
nihil, nisi quod actu existit. Sicuti nihil patitur, neque producitur, nisi in actu. Valeat ergo
Peripati potentia quæ nil, nisi respectum futuræ rei significat. Est ergo homo in semine actu.
Actu nimirum seminali. Qui actu extra semen, hominem itidem profert: respectu cuius, actus
in semine Peripato est potentia. Quæ tamen nihil operatur, nihil profert. Nihil enim agit, nisi
quod agere potest. Posse hoc, ab actu, et essentia provenit. Essentia autem cuiuscumque est
existentia in actu, vires habens, et a viribus, actiones. Et omne quod est, ipso esse est. Esse
autem, est entis actus. Et vis, ab essentia quasi stante provenit, et est in ea, et eius
quædam extensio, et actionis interna quædam præparatio, prout actio est, virium ipsarum ad
extra protensio, et proprii operis adimpletio. Actio hæc, actus quoque dicitur, per quem cuncta
producuntur, viribus ea suggerentibus, quæ in essentia seminis, in actu erant seminali.
Potentia ergo nihil hic habet actionis. Respectus solum est actus futuri, per quem res proditura
e semine, actum extra semen est habitura. Valeat ergo e nostra philosophia, potentia hæc; aut
in ea respectu tantum habitet. Sed redeamus.
Semini cuiusque speciei insunt omnia quæ inde postea prodeunt, et producta apparent
foris. Et quidem actu insunt, sicuti per actum producuntur, et producta actu existunt. Sed in
semine sunt actu seminali. Et prodeunt per actionem seminalem. Et actum, extra semen