Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 71

se, non a se, non per se fuit, sed ab alio. De quo, singulæ supra rationes, necti eadem
possunt methodo: idemque concludent. Ergo cœlum, essentiam suam, a se non habet. Si non
essentiam neque vires, neque actiones a se habebit. Ergo hæc tria omnia ab alio. Quod et
Aristoteles, non solum credidit, sed etiam modo suo probare est conatus. Motorem
quemdam illi assignans: a quo perpetuo motu moveretur. Motus autem hic eius actio est. Si
ergo a motore actionem habet, vires quoque habet ab eodem. Si vires, etiam essentiam. Et
quia motum cœli, dicit, inferiorum esse vitam. Vita vero actio est, et viribus agitur
inferiora corpora, si per cœli motum vivunt, per eundem, et vivere poterunt, et esse; ergo
inferiora, a cœlo sunt. Sed quoniam supra extimam primi cœli lationem, quædam, optimam, et
sufficientissimam, agitant vitam; a quibus aliorum esse, et vivere, ipse pendere afirmat: ab eis,
et cœlo, et elementis, et mistis omnibus suo testimonio, pendet et esse, et essentia, et vivere
et vita. Ergo neque cœlum a se est, neque elementa, neque corpora alia ulla, ergo ab alio sunt
corpora omnia. Ergo et mundus universus ab alio est. Igitur a principio. Ergo principium
aliquod universitatis corporum fuit. Ergo et corporeorum. Sed principium corporum, eis
proximum, naturam appellamus. Natura hæc ab anima est; anima a mente; mens a vita, vita ab
ente; ens ab unitate, unitas ab uno, uti suis ostendetur locis. Hæc autem infra unum hoc
primum, substantiæ sunt incorporeæ. Ergo neque corporeæ, neque incorporeæ substantiæ a se
sunt, sed ab alio; nempe ab uno primo. Ergo fuisse, et esse universitatis rerum aliquod
principium invenimus, et firmissimis rationibus confirmavimus. Id scilicet unum, quod anxia
indagatione, antecedente libro, sumus assecuti.
FINIS SECUNDI LIBRI.
1...,61,62,63,64,65,66,67,68,69,70 72,73,74,75,76,77,78,79,80,81,...411
Powered by FlippingBook