Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 65

significant. Et quia omnem motum ab anima, ut a proprio principio esse, est demonstratum,
Mens hæc per se superior erit, ut anima, sic motu omni. Erit ergo immota. At quia Mens sui
natura intelligit: qui vero intelligit, necesse est, ut prius vivat, superior, et anterior erit vita. Et
quia omne quod vivit necesse est prius esse, anterior vita, erit ens, et essentia. Et quia ens,
esse non potest, nisi sit unum, quod essentiam uniat, necessario, anterius ente, erit unum. Et
quia unum esse non potest, nisi per unitatem, quam habet; unitas anterior erit, quam unum enti
essentiale. Et quia omnis unitas per unum est, quod sit simpliciter unum, et unum tantum,
et non aliud quam unum, hoc unum anterius etiam est unitate. Igitur ante omnia quæ diximus,
et supra omnia, hoc tale unum est, quod tantum unum est, et non aliud quam unum. Hoc
autem unum, a se ipso non videtur factum. Fuisset enim, antequam fieret. Neque a non uno,
sive a multitudine est factum, cuius ipsum est origo. Ita enim effectus anterior quam causa
fuisset. Ergo antem, et supra hoc unum, nihil est. Ergo hoc unum, primum est omnium, et ante
omnia, et supra omnia. Nimirum ante unitates, ante unum quod est in entibus, ante entia, ante
vitas, supra Mentes; supra primum motorem illum, animam primi cœli motricem; supra
naturam, supra corpora omnia, et si supra, etiam ante. Ergo ante omnia rerum genera. Ergo
omnium entium primum, atque supremum. Ergo motus via, melior, et verior Aristotelica,
supra primum suum motorem, et ante eum, rerum gradus sex sunt adinventi Mens, Vita,
Essentia. Unum essentiale, Unitas, Unum primum.
Sed et via alia idem moliamur, ut Aristotelicæ, et eorum qui eum in hac re sunt
secuti doctrinæ falsitas appareat. Et rerum veritas magis elucescat.
Quæcumque sunt, vel ita unum sunt, ut nullam in se habeant multitudinem; vel ita sunt
multitudo, ut in se nihil omnino habeant unum, vel et unum sunt, et multa simul, vel
nec unum sunt, nec multa. Necessaria hæc est divisio. Singula eius membra contemplemur
separatim.
Si neque unum sunt, nec multa; neque inter ea venient, quæ dicuntur esse. Ergo
tria reliqua speculemur.
Ac primo ponamus singula entia ita esse multa (sicuti quidam veterum videntur
voluisse) ut nihil in eis sit unum. Horum multorum, singulum vel aliquid est, vel nihil est.
Si nihil est, neque multa esse potest. Si multa ergo est, aliquid est. At si hoc multum
tantum est, infinities erit infinitum. Nam singulum, quod est multa tantum, et multa erit, et
ex multis constitutum. Ex his multis quodvis, quia unum non est, erit multa. Ex secundis
his multis unumquodque multa erit quoque. Atque ita per singula, semper multa in infinitum
abibimus. Et ex his infinitis quodcumque summas, redibit in idipsum. Atque ita infinita hæc
multitudo, infinities evadet infinita. Nam et horum quæque pars, erit talis. Et multitudo nullibi
sistetur, sublata ab ea unius natura. Et sequetur, entium nullum vel esse, vel inveniri, vel
cognosci posse. Et præterea cum singulum sit infinitum, eo infinito, aliud infinitum erit
maius. Et quod minus est infinitum, respectu maioris infiniti, erit finitum. Atque ita, idem et
finitum erit, et infinitum. Hæc autem omnia, impossibilium omnium sunt maxima. Secuta
autem sunt ex eo, quod entia singula multa tantum, et sine ullo uno essent. Non est ergo id
concedendum, entia singula, esse multa, sine ulla in se unitate.
Et contra, si singula entia, unum tantum sunt, (quod itidem veterum quidam docuere)
absurda alia sequentur non minora. Nam si singula unum tantum sunt, nullum in rebus erit
totum: nullæ totius erunt partes. Totum enim omne, pluribus una, constat partibus. Et partes
cuiuscumque totius, non una sunt, sed multæ. Neque ullum ens erit, quod principium habeat,
et medium, et finem. Nam si quid hæc habeat, partibile in ea est. Quod autem vel partiri
potest, vel partitur, in multa non una, partitionem suscipit. Si hæc ergo in natura sunt rerum, ut
vere, sunt, entia non erunt unum tantum sine multitudine ulla. Ergo cum singulum entium,
neque multa sine ullo uno esse possit; neque singulum, unum tantum esse queat; necesse est,
entia singula, et unum esse, et multa. Quæ erat reliqua divisionis necessariæ pars. Sed si ita
concludamus, necesse iterum est, unum id quod in singulis est, aut particeps esse multitudinis;
1...,55,56,57,58,59,60,61,62,63,64 66,67,68,69,70,71,72,73,74,75,...411
Powered by FlippingBook