non movetur. Anima ergo id corpus movet, ipsa se ipsam movet, ut illud moveat. Ait
Peripatus. Puer a pomo, bruta a gramine moventur. Ergo ab alio moventur. Sic et
elementa, sic et eorum partes, sic et coelum, a bono ut sine proposito cuique, motionescient
suas. Quis hanc ferat philosophiam, quæ contra leges suas, de genere uno causæ efficientis,
in aliud causæ finalis genus, tam facile in re tanta transeat, et tam grande æquivocum
committat? Perstent in eodem causæ genere, quid necessario sequatur, animadvertent. Non
movetur puer ad pomum; non brutum ad gramen, nisi eorum anima, in se desiderium, pomi,
graminis prius excitet. Id nimium est evidens. Socrates enim, ad pomum non movetur, aut
quis alius puero sapientior, aut gravior, quia anima eius, id pomi desiderium non excitavit.
Anima ergo pueri, de se desiderium id, profert in se. Eo ipsa prius movetur. Et motu sui,
corpus pueri secum movet. Motus hi omnes, ab efficiente eos anima sunt. Principium ergo
horum motuum, non aliud quam anima est. Idem de elementorum, et de coeli motu, si
movetur, erit dicendum, quatenus ipsa per se ipsa, uti corpora sunt, potestatem se se movendi
nullam habent. De quibus suo loco amplius. Nunc tantum ostendendum, corpora omnia, non a
se, sed ab alio moveri? Natura, vel Anima. Hanc autem principium esse corporalium
motionum omnium. Quod ratio sensata ostendit. Corpora enim vel natura, vel vi moventur.
Si natura, a natura, mota ab anima movetur. A qua anima, clarescet postea. Si vi moventur ab
Anima itidem per corpus suum, corpus aliud unum plurave, vel impelluntur, vel trahuntur, vel
vehuntur, vel proiiciuntur. Sive id per animata, sive per inanima fiat instrumenta, semper ab
anima, motus eius principium pendet. Principium ergo motus corporei omnis, anima est
procul dubio. Ab alio ergo corpora moventur omnia. Anima vero non ab alio, sed movetur a
se ipsa. Se ipsam ergo movens prius, per se ipsam movet corpora. Natura vero, inter animam
et corpora, media: motus principium est dicta. Si ab anima nascatur, et animæ sit aliquid, ut
ostendetur, ab anima moveatur, et ipsa est necesse. Si vero corpora a Natura: Natura ab anima
moventur, necesse quoque est, naturam corporibus esse priorem, et potentiorem. Animam
vero, ut natura et corporibus esse, et anteriorem, et potentiorem. Supra naturam ergo
est anima, natura est supra corpora. Et utraque est, suo gradu, corporibus et prior, et antiquior.
Atque hinc sequitur necessario. Si cœli moventur, vela natura proxime, vel ab anima, natura
mediante, eos moveri. Non autem ab intellectibus, aut intelligentiis. Est enim id etiam
impossibile. Quia cœli corpora sunt trine dimensa, intellectus vero incorporei sunt omnino.
Contrarii ergo sunt. Contraria autem inter se iungi nequeunt, nisi prius contemperentur. At
quæ contemperatio in incorporeis, cum corporum sit propria. Ergo primus ille primi cœli
motor, anima fuerit, et non intellectus. Et multo minus, est summus Deus. Quo superius nihil
esse voluit Aristoteles. Et tamen sibi contradicens, quædam alia supra cœlum posuit, quæ
vitam oprimam; et sufficientissimam agitarent, non in tempore, sed in ævo. Quid ergo, prima
illa, primi cœli motrix anima, Primum illud quod quærimus et rerum summus apex erit? In
hunc modum contemplemur.
Animæ cœlestes, quæ lumen, et calorem circumferendo, mundum hunc ornatum
reddunt, ratione ne aliqua utuntur? An sine ratione agunt? Si sine ratione, nihil pulchrum
in rebus erit, nihil ordinatum. At et in cœlis pulchritudo ingens, et in terris. Et illic circuitus
lucis ordinatissimus. Et in elementis temporum vicissitudines suos habent, et certos terminos.
Ergo ratione agunt. Contrariorum enim effectuum, contraria sunt causæ, et eorumdem eædem
et similium similes. Si ratione illæ animæ agunt, rationem igitur habent. Et eam quidem non
accidentariam quia non accedit, nec recedit; sed perennem. Ergo essentialem. At omnis ratio
ab intallectu est. Intellectum ergo hæ animæ habent. Si hoc, vel a se ipsis, et essentialem
habent, vel ab alia mente participatum. Si essentialem dicamus, necesse fuerit, talem, omnem
animam esse. At sunt quædam animæ a mentes, aliæ irrationales. Ergo Mens in animabus,
non est essentialis, sed participatione. Si hoc, ergo a superiore Mente alia, quæ suo esse, et
essentialiter sit, Mens, et intellectus. Duplex ergo est intellectus, in anima participatus. Alius
per se, ipsa met per se Mens, sive intellectus. Hæc enim duo nomina, rem unam nobis