“Ita sane, sacer quoque sermo apud Chaldæos coniungit lunaribus sonis aerem, igni coelum
tribuens.” Alio item loco.
Πρῶτον μέν ἴστοσαν, οτι, καὶ Αειγύπτιοι, πρὸ ἀυτῶν τηρήσεσι χρησάμενοι, και ἔτι πολλῷ
ωρότερον χαλδαῖοι, καὶ πρὸ τῶν τηρή σὲων ὑπό θεῶν διδαχθέντες.
“Primo quidem sciant, quod Ægyptii quoque ante ipsos observationibus sunt usi, et multo ante
Chaldæi, qui ante observationes, a Diis quoque sunt edocti.”
Loquitur autem Proclus semper de rebus iis quas superiore libro exposuimus. Deos
autem intelligit, eas mentes, quas nos Christiani, cum ipsis Chaldæis, Angelos et Archangelos
vocamus. Scribit item.
Τἰ οὖν φαίη τίς ἄν ἔκ τῶν τῆς ὑπερορίου θεοσοφίας ὡρμημένων, καὶ τὰ παντα διαιρουμένων,
ἐίς ἐμπύριον, Αιθεριον, ἔις ὑλαῖον, καὶ μόνον τὸ εμφανὲς ὑλαῖον καλούτων, τά δ'ὑπερ τὸν
κόσμον, σερεώμωτα.
“Quid autem quis dicat? Ex iis qui peregrina, divinaque sunt sapientia imbuti, et
cuncta dividunt, in Empyreum, in Æthereum, in Hyleum. Et solum quod cernitur,
hyleum vocant; ea vero, quæ supra mundum sunt, firmamenta.”
Nec vero solum refert Proclus illorum traditiones a Deo fuisse profectas, verum etiam se illis
fidem præstare, profitetur.
Κατὰ δή τόυτον τὸν λόγον, καὶ ὀ ἥλιος υπερκοσμιος ᾢν, τὰς πηγὰς ἀφίησι τοῦ φωτὸς, καὶ ὁι
γε μυσικώτατοι τῶν λόγων, καὶ τὴν ολοτήτα ἀυτοῦ, τήν ἔν τὸις ὑπερκοσμίοις παραδεδωκασιν,
ἐκεῖ γαρ ὁ ἠλιακός κόσμος καὶ τό ὅλον φῶς, ὥς αἱτέ χαλδαίων φημαι λεγουσι, καὶ ἐγώ
πείθομαι.
“Secundum hunc sane sermonem, etiam sol supermundanus cum sit, fontes emittit luminis. Et
mysteriosissimi etiam sermonum, universitatem eius in supramundanis tradiderunt. Ibi enim
solaris mundum est, et universum lumen; sicuti Chaldæorum famæ afferunt, et ego sum
persuasus.”
In quæ persuasione attestatur Psellus, cum Proclo, Plotinum quoque, Porphyrium
et Iamblicum fuisse. Pletho vero addit, et Pythagoram, et Platonem. Nam Pythagoras, uti
Malchus, qui Porphyrius est, in eius vita scribit, in Chaldæ cum Zabraco versatus est, et
eorum dogmata ab eo hausit. Chaldæorum ergo dogmata, superius relata, pro traditis a Deo,
habita sunt a viris ac Philosophis, omnium maximis. Sed et Hermetem Trismegistum D.
Augustinus maxime admiratur, quo modo de Deo Patre, et Filio, et Spiritu Sancto sit in suo
perfecto sermone clarissime locutus; statuitque illum eodem spiritu afflatum ea protulisse, quo
afflata Sybilla de Christo multa prophetaverit. De Mose vero nemo dubitaverit, Dei spiritu
plenum scripsisse ea quæ de mundi creatione scripsit. Quæ cum ita sint, quis virum viro
conferendo, et singulos hosce et simul omnes, uni Aristoteli non præferat? Horumque a Deo
revelatam de luce et lumine philosophiam, falsæ illi ac fatuær Aristotelicæ non anteponat?
Ad rem ergo nostram revertamur, usque ad Dei verbum ac filium de lumine in lumen
ascendendo, lumen iam protendimus ac lucem, et cum Hermete, Deum quoque patrem, lucem
esse referebamus.
Zoroaster vero patri ignem quoque tribuit:
Ουδ'ἔν ἐῇ δυνάμει νοερᾶ κλείσας ἴδιον πὺρ.
“Neque in sua potentia: mentali clausit proprium ignem.”
Cum autem a Patre Deo omnia sint producta, alio oraculo cecinit, ab igne esse
producta:
Εἰσί πάντα πορός ἑνὸς εκγεγαῶτα.
“Sunt omnia igne ex uno genita.”
Hunc ignem paternum alibi vocavit lucem et lumen, cum canit:
Χρῆ σε σπέυδειν πρὸς τὸ φάος, καὶ πατρὸς ἀυγάς.
“Oportet te festinare ad lucem, et patris fulgorem.”
Alio loco, patris splendorem dixit: