FRANCISCI PATRICII
PANAUGIAE
LIBER NONUS
DE LUMINE INCORPOREO.
Sed lumen hoc, quod extra finitum mundum infinitum protendi ostendimus. Quodque
cœlum seu mundum Empyreum esse interpretamur, cum corpus sit, a corpore ne alio procedit,
ac pendet, et inde essentiam habet, sicuti ab eo esse habent luces et lumina ætherea omnia?
An ab incorporea causa est productum? Nam lumina omnia, quæ hactenus sunt a nobis
examinata, et corporea simul sunt, quoniam a corporibus emicant, et corporeas quasdam
patiuntur passiones; et sunt simul incorporea, quoniam incorporeas quasdam edunt
operationes; et mediam inter corporea et incorporea obtinent naturam. Unde evenit, ut sicuti a
corporibus, corporeas habent passiones, ita ab incorporeis habeant incorporeas actiones.
Ergo totum hoc æthereum et Empyreum lumen, neque a corporibus habent
ortum suum, neque in se consistunt, sed necesse est utrumque ab incorporeo lumine alio
originem duxisse. Æthereum quidem Empyreo mediante; hoc vero immediate ab alio,
eoque incorporeo. Omnis enim actio incorporei est. Nullum enim corpus actionem sui natura
habet ullam; et si quid corpora agere videantur, per incorporeum quid, quod in ipsis est, id
operantur. Quod suo loco clarius fiet; et verissimum esse apparebit. In præsentia supponatur.
Cum ergo actio omnis ab incorporeo proveniat, productio autem Empyrei actio sit, incorporei
alicuius esse, erit necesse. Cui rei, Veterum meliores, et sapientiores, dedere assensum.
Quoniam vero ætherea lumina multa sunt; multitudo autem omnis ab unitate nascitur: necesse
fuit illa multa ab uno Empyreo provenisse. Hoc autem Empyreum, tametsi unum est, corpus
tamen quia est, ab incorporeo, et eo quidem uno, necesse fuit originem duxisse. Incorporea
autem appellamus ea, quæ ut sint nullis omnino egent corporibus. Talia autem sunt, quæ
essentia sua nullam habent dimensionem, suntque prorsus indivisibilia. Non quidem ut
punctus, qui spacio eget in quo sit, sed modo alio indivisibilia dicuntur, quia ad id quod nullas
habeant partes, et dividi nequeant, nulla, ut sint, re alia egent quam seipsis, et in se
consistunt, et per se constant, et in se subsistunt, et se se sustinent. Huiusmodi vero ea sunt,
quæ nomine communi divina nuncupantur: Animæ immortales, Mentes, Angeli, Deus
ipse summus ac primus, quem unum, bonumque appellamus. Itaque luces, luminaque
corporea et divisilia cum per se coesistere nequeant, neque a se sint, aliunde originem
habuisse est necesse. Ab uno nimirum atque incorporeo. Illo fortasse, quod Simplicius ex
Proclo, atque oraculis Zoroastreis attulit ad illud carmen, quo dictum est:
Αρδην εμψυχοῦσα φάος, πῦρ, αιθέρα, κόσμους.
“Affatim animans lucem ignem æthera, mundos.”
Hanc enim esse lucem (subdit) quæ supra Empyreum est, quæ unitas existis, ante trinitatem,
Empyrei, Ætherei, et Hylæi. Et inquit, lux empyrea, lux ætherea, lux hylæa et materialis,
ignium nostrorum. Ante hastres luces, et supra empyream, necesse est lucem unam esse, quæ
prima sit, atque anterior tribus illis. Quæ prima lux subdit:
Μηποτε δέ τὸ φῶς τοῦτο πρῶτον, περι εστὶν ἐικών τὸυ πατρικοῦ βυθοῦ, καὶ δια τοῦτο
ὑπερκόσμιον, ὃτι καὶ ἐκεῖνος.
“Num forte lux hæc prima, est imago paterni profundi. et ideo supermundana, quoniam et
illud, scilicet supramundanum est.”