 
          Eundem Solem Philo, Iudæorum doctissimus, ait:
        
        
          Φλογὸς ὄν πίλημα πολλῆς, Οκυδρομότατος
        
        
          γέγονε τῶν ὄντων.
        
        
          “Flammæ cum sit compactio multæ, Ocyssimus
        
        
          entium est factus.”
        
        
          Chaldæorum ergo prius, Hæbræorum postea Græcorum postremo sapientiorum hoc
        
        
          dogma fuit. Ignea esse astra, et Solem. Idque rectissima, uti diximus ratione, quando nimirum:
        
        
          cœlum quoque, cuius partes densiores, ipsa astra sunt, sit ignis. Ignem autem cœlum esse
        
        
          Moses quoque asseruit, ipsa vocis, qua cœlum nominat significatione, appellatur enim
        
        
          asciamain; hoc est igneum et aqueum. Illud quod luceat, hoc vero quod transluceat, et ante
        
        
          Mosen Chaldei, cœlum purum esse lumen, seu lucem docuere, idque totius cœli esse
        
        
          substantiam. Lucem autem et ignem pro re eadem acceperunt, ob eam rationem, quam post
        
        
          innumera secula Plato postea explicavit, quando ait.
        
        
          Deum ex igne et terra cæpisse mundi corpus constituere. Cur autem ex igne
        
        
          rationem reddidit, dum inquit:
        
        
          “Separatum ab igne, nihil unquam visile fiat.
        
        
          Hanc autem ignem qualis esset expressit.
        
        
          Lucem φῶς, accendit Deus circa secundam a terram circulationem. De Sole intelligens, quem
        
        
          et λαμπρότατον καὶ λευκοτατον, fulgentissimum, et candidissimum appellat. Quasi ignis
        
        
          et φῶς, lux, et Sol, et fulgor, et candor eadem res esset.
        
        
          Sed quia ignis, non solum lucem, verum etiam calorem habet innatum, de calore
        
        
          quia postea erit agendum, demonstrationes reliquas, quod astra ignea sint, in illud
        
        
          tempus differamus. Hoc tantum memoria retinentes, vetustissimos illos, rerum
        
        
          contemplatores, Aristoteli nondum addictos, ignem, lucem, astra pro eadem re accepisse,
        
        
          rationibus iis quas adduximus, aut aliis permoti. Et veriore longe sententia, quam sit in
        
        
          Peripato, qui docet calorem et lumen fieri in aere, atrito aere, ab astrorum latione. Namque id,
        
        
          et in aere, et in æthere est falsissimum. Quis enim aer in æthere ateritur? Quis in aere
        
        
          aer ateritur, ita ut luceat? Nam et noctibus tenebrosissimis etiam luceret, et
        
        
          longissimus, quandoquidem iis non minus quam interdiu, astra circumferuntur. Sed hi sensum
        
        
          præ cæteris professi, plerumque nullo sensu, sepissisime contra sensus omnes
        
        
          philosophantur. Astra autem ignes esse, ipse ostendit sensus, ex ignium nostrorum effectibus,
        
        
          qui syderum effectibus sunt uniformes: nam flammæ nostræ, et anthraces accensi, si non
        
        
          proxime, sed spacio aliquanto conspiciantur, figuram orbicularem, radiis coronatam
        
        
          representant, ita ut stellæ appareant re vera. Quando item vel anthraces, vel lecythi
        
        
          extinguuntur, dum in eo extictionis actu sunt, ad instar stellæ radiusculos emittunt. Sed et
        
        
          calor, qui a sole ad nos descendit et radiis vehitur, rem eandem comprobat. Solem scilicet, et
        
        
          astra omnia, præter unam forte Lunam, esse ignes. Sed de calore, uti diximus, postea.
        
        
          Concludamus ergo, longe quam Astronomi, quam Peripatus, et verius et firmius, sydera
        
        
          omnia, propriis, quæque lucibus corruscare, et in propriis iacere lucibus, et quod ex his
        
        
          sequitur. Omnia in luminibus quoque iacere alienis, attamen sociis, atque cognatis. Totus
        
        
          enim æther, omnium siderum luminibus impletur, et collucet. Non enim Sol tantum unus
        
        
          æthera universum suo replet lumine. Sed stellæ quoque singulæ proprium a se in æthera
        
        
          fundunt lumen quaquaversum, et circa se, et supra et infra se. Nihil enim huic fusioni, aut
        
        
          diffusioni obstat. Nam sicuti Sol, in partes omnes, ad latera, ad supera; ad infera omnia, ultra