Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 35

primorum visilium constituunt genus. Quod Peripatus nequaquam vidit, qui asseruit prima
visilia colores esse. Idque non minus cæce aspexit, quam Stoici, quæ de tenebris affirmarunt.
Cum colores secundum et non primum visilium genus constituant. Quoniam per priora illa
visuntur ipsi secundario. Nec vero tenebræ, et obscuritas, et umbra, et umbratio, sunt res vere
minus constantes, quia lucis eiusque specierum ac prolium dicantur privationes. Nam si
simplices essent privationes, agendi vim, aut actionem haberent nullam. Actionem autem
in diaphanum habent manifestam. Id enim se ipsis replent, non minus quam lucis proles.
Perque ipsum, se se longius propagant. Inque brevius se se retrahunt, obscurius et clarius
faciunt. Lumen inde pellunt; indeque a lumine pelluntur, visum multis adimunt animalibus,
sicuti lumen quoque multis aliis adimit visum. Hæc autem omnia actiones opacitatis esse
nemo visu ac mente præditus negabit.
Actio autem omnis et passio provenit a viribus agendi et patiendi. Vires autem omnes
ab essentia sibi propria procreantur, et in essentia sunt. In ea fundantur, ex eaque funduntur.
Non sunt ergo tenebra, et obscuratio, umbra, umbratioque simplices, lucis et luminis
privationes, sed vera sunt entia, qualia dicunt positiva, et si pertinacius privationes
contendantur esse: non minus harum quoque privationes erunt radii, lumen, splendor ac nitor.
Contrariotum namque et eadem sæpe et contraria est ratio. Non aliter scilicet, quam in contra-
riis, confessis positivis, calor frigoris sit privatio, et frigus privatio caloris, humidi-tas privatio
siccitatis; et siccitas privatio humiditatis. Eodemque modo, in contrariis, deque contrariis
cunctis. Inter quæ lux est, et opacitas, et singulæ harum proles sibi invicem, uti monstravimus
contrapositæ, sunt altera alterius privationes, sed positivæ. Differunt autem, et obscuritates,
et fulgores, maiore, et minore, vel candore, vel nigrore, prout vel fonti propiores fuerint, vel a
fonte longius abscesserint. In quo quidem fonte suo, luce et opacitate, summa sunt utraque.
Ab eo, quæ processerunt fonti propiores, fonti etiam sunt similiores. Omne enim producens
sibi simile ante producit, quam dissimile. Atque hinc fit, quoto gradu fulgores a luce
discedant, nigroris magis fiant participes: et quoto gradu nigrores discedant ab opacitate,
tantundem candoris acquirant magis et in minorem abeant nigrorem. Hasce autem differentias
omnes, visus quivis non cæcutiens diiudicare haud difficulter potest. Nam opacitas, lucem
nullam, nullumque admittit candorem; sicuti nec lux, nigrorem admittit ullum.
Per tenebram vero non nisi lux et albedo fulgida, percipitur, colores nulli.
Per obscuritatem vero, et lux, et albedo, et quadam tenus colores perspiciuntur, sed exiliores,
omnes. In umbra vero et præsentia et distantia cernuntur, ea quæ sunt colorata.
Umbratio etiam clarius omnia representat. In adumbratione vero, nitore, umbratione
commista, medio quodam modo conspiciuntur omnia. Hæ autem differentiæ omnes non
aliunde pronascuntur, quam ob lucis, atque opacitatis, et eorum quæ ab eis procreantur,
mistionem. De qua quidem visilium primorum mistione commodiore loco peragetur. Satis
nunc esto, demonstrasse, tenebras inter prima visilia esse reponendas, et luminis aliquid
participare: eas scilicet quæ super terram sunt. Verum eæ quæ in terræ visceribus habitant, et
noctem atram ibi perpetuam faciunt, eiusdem ne generis visilium primorum erunt: an
aliud quid sunt? Sed quid aliud fuerint, aut esse possint? Tenebræ enim sunt, sed densiores et
nigriores superterraneis. Magis autem et minus, speciem variare nequeunt, et specie ergo, et
genere eodem sunt tenebræ utræque, visibiles utræque; luci, utræque contrapositæ. Lucis
itaque, maximæ, contraria lux minima. Cum ergo de lucium genere, tenebræ etiam sint, et
lumen et tenebræ universum terrenum globum, et intus et extra, teneant; verum fuit asserere,
omnia in lumine iacere, quamvis minimo, vel maximo. Idque esse verissimum apparuit, ubi
minime, vel contrarium credebatur esse, vel de veritate maxime dubitabatur.
Sed hoc ipsum, alia quoque ratione sensui manifesta verum esse constat. Omnia enim
opaca corpora colore aliquo sunt, infecta. Color autem omnis est lux opacata, quod alias
probabimus. Itaque cum universum hunc terrestrem mundum color obvestiat, color autem
omnis sit lucis et luminis proles, omnia quæ in coloribus iacent, iacent etiam in lumine.
Prima et
secunda
visilia.
Visilium
actiones.
1...,25,26,27,28,29,30,31,32,33,34 36,37,38,39,40,41,42,43,44,45,...411
Powered by FlippingBook