Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 32

longe merito maximum atque optimum Dei in rebus fabrefaciendis esse instrumentum
diximus. Quod suo loco palam fiet esse verissimum. Nunc quæ de lumine supersunt
persequamur. Cum lumen a cœlo in elementa funditur, et cœlestis cum terrestri parte
universique vinculum, efficitur, ut puris tenebris nusquam pateat locus. Nam sicuti in lumine
et per lumen cernuntur omnia, colores opaca, diaphana, sic quoque lumen ipsum, non nisi in
lumine cernitur, et sibi ipsi est quasi medium ut cerni queat. Unde sit, ut lumen, universalis
quædam forma sit, totius visibilis, tum diaphani, tum opaci, tum colorum omnium. Colores
autem particulares quædam sint visilium formæ, et omnia sint evidentiæ quædam et luces; et
lumen ubique sit veluti color; et color ubique itidem sit veluti lux et lumen.
Unde concluditur, mundum hunc nostratem totum, participatione luminis, et visilem
esse et pulchrum, et corpora quæ in mundo sunt, tanto esse pulchriora et perfectiora, quanto
luminis plus sint participia. Itaque lumen, in mundo hoc universo, quasi in Dei Opt. Max.
templo, est quasi visibile quoddam numen, Deique simulacrum. Nam et ipsum bonitate sua se
cunctis et facillime, et felicissime communicat. Rebus omnibus se se largitur, et quaqua
versum per omnia se se diffundit. Et causa est ut omnia, et illustrentur, et incalescant et
formentur, et generentur, et nutriantur, et excitentur, et conserventur. Dum enim cuncta
penetrat tepore suo, cuncta alit intus, et fœcundat intus, et extra. Luminis namqua
participatione, omnia gignuntur.
Est enim lumen, quasi vita una per omnia means, blandissimaque suavitate sua,
et intus et extra vita donat et nutrit, nutritio namque etiam fit ab extra. Cum lumine cœlesti
calor advenit blandus et vitalis, in quo est vis motrix et formatrix omnium, et in omnibus est
intimæ fœcunditatis effusio, et divinæ pulchritudinis, et bonitatis imago certissima, et
evidentissima. Itaque mundus universus per lumen, et luminosus est, et visilis, et pulcher,
pulchritudinem suam, tum Diis, tum hominibus ostentat, et suomet lumine, se ipsum videt
ipse, et sui aspectu pulcherrimo delectatur, et sibi placet, et seipsum amat. Est enim, et ipse
anima præditus nobilissima. Quæ per lumen omnia et sentit, et agit, et vita donat. Mundus
ergo hic universus, visilibus plenus, per lumen est perfectissimus. Lumen igitur est, Dei Opt.
Max. optimum ac maximum, et instrumentum, et incrementum.
FINIS QUARTI LIBRI.
1...,22,23,24,25,26,27,28,29,30,31 33,34,35,36,37,38,39,40,41,42,...411
Powered by FlippingBook