Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 23

in nitorem, vel in umbrationem finiant. Debilitati, in diaphano interminato, terminentur. Hoc
præterea radii admirabile habent, ut immota luce, unde emicant, et ipsi immoti permanent
loco eodem. A quo nulla, vel propria, vel aliena vi, vel pelluntur, vel depelluntur. Nec loco
opus habent ullo, neque ipsi res inde pellunt, aut loco dimovent, neque ipsi a rebus loco
dimoventur. Mota vero luce, ipsi vel eam sequuntur, vel ab ea trahuntur. Abeunte luce,
abeunte et ipsi. Idque momento. Moto diaphano, quod permeauerant, non sequuntur. Moto
etiam opaco illuminato, in loco perstant. In quodcumque diaphanum inciderint, sive tenue ut
aer, sive fluidum ut aqua; sive solidum ut crystallum, momento eodem, penetrant, illuminant,
permeant, implent. At id variis modis. Nam si in rarum et uniforme incidant diaphanum,
qualis æther est et aer, liberi, uniformesque et penetrant et permeant et in conos innumerabiles
diffunduntur, et ad omnia diaphani puncta tum feruntur, tum latitudine ac longitudine sua, ea
cuncta occupant: se seque in singulis explicant, ut in omnibus cerni possint; non aliter ac
flammæ in universo, perque universum aerem conspiciuntur. Si vero in densius
diaphanum, qualis aqua est incidant, debiliores fieri videntur. Quod et ex altis navium
puppibus spectatur, obscuriores nempe fieri, quo subeunt profundius, et testantur urinantes ad
fundum maris eos non ubique pertingere. Si vero in crystalla incidant, si crassa sint, vix
videntur ea permeare. Sin autem in vitra hæc serratilia, quæ non admodum sint uniformia, pro
varia eorum densitate, aut raritate varias etiam suas luces, per ea transfundunt.
Quocunque vero ferantur, non nisi recti, rectaque feruntur, et iter suum pertendere non
cessant. Et quo usque recta ipsa diaphana subire possunt, motum suum non sistunt, donec in
obiectum incidant, quod subire nequeant, et in quo velfrangantur, sparganturque id quasi
horrentes refugiant, et ab eo resiliant. Hæc autem opaca corpora sunt quæ diximus, Luna,
nubes, terra, terreaque. Lunam quidem, et terrea non penetrant, nec permeant. Nubem vero si
rara sit penetrant: si rarissima etiam permeant. Sed per eam partesque eius minutissimas,
in particulas, et ipsi fracti, languidiusculi transeunt, et minus efficaces, minusque
fulgentes, candore tamen suo, nubem candidam efficiunt. Densiorem autem nubem, et quæ
iam aquescit, desuper penetrant, albamque reddunt: media vero, inferiorque, nigra permanet,
et in pluvias solvitur. Quod bis nobis contigit videre, in Cypri monte altissimo quem incolæ
Trogodon appellant. Et in Tarraconensi, in monte, quem vocant Serratum. Itaque nubem radii
subeuntes, sicuti ipsi fulgorem suum illi communicant, ita vicissim ipsi opacitatis suæ indui
aliquid videntur, eaque infici, atque fœdari. Indeque in nubibus, et iris fit; et ipsæ variis
coloribus colorantur, et dum id agunt, et patiuntur, fiuntque a se alii, et ex æquo cum opacis
tum agere tum pati, colorem quem nubibus indunt induere, sumereque ipsi ab eis videntur, et
aliis colorari ipsi visuntur tum nubium coloribus, tum etiam nostratibus, tum in opacis, tum in
diaphanis corporibus.
Sæpe namque si diaphana sint colore infecta, ut vitra, radii ea pertranseuntes,
eosdem colores, præter unum nigrum secum ferunt, puniceum, viridem, croceum, rubeum,
aliosque, quia lucis sunt progenies. Nigrum vero respuunt, atque horrent, quia luci
contrariæ opacitatis est proles. Eos vero quos ferunt, in diaphano ostentant; in opaco vero
quod feriunt, non ostentant.
Sed magno miraculo nobis illudere habent volupe, ut scilicet a fonte procul digressi in
diaphano lascivientes, inter se confundi videri volunt, et iterum in opaco, distinctissimi
apparere. Sed quis credat, rem incorpoream hanc, et corporeis nubibus immisceri, et corporeas
qualitates etiam præter colores, alias secum vehere? Calorem nempe, et corporum passiones
pati, et flecti et frangi, et resilire, et quasi retro agi. Sed de coloribus, et calore, suis locis
exactius, nunc passiones hasce peragamus. Eas veteres, et neoterici omnes tum philosophi,
tum optici radiis accidere et cognoverunt et sunt fassi. Recentior vero quidam de Peripato, ea
omnia negavit. Rationem addidit, quia hæc, corporum passiones sunt, radii vero, seu lumen ut
ipse loquitur, (differentiam hanc quoque ignorans) corpora non sunt. Non possunt ergo ipsi,
vel moveri, vel percutere, vel flecti, vel frangi, vel resilire. Sed id apparet tantum, dum per
An radii
frangantur et
resiliant
1...,13,14,15,16,17,18,19,20,21,22 24,25,26,27,28,29,30,31,32,33,...411
Powered by FlippingBook