Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 20

radios, eiusdem esse, non solum cum sua luce, sed cum solaribus etiam naturæ essentiæque
quod postea patescet. Verum quia lucem omnem, docuimus esse substantiam, de radiis, lucis
prole quid dicendum? Substantiæ ne erunt, an accidentia? An species tantum, et imagines
primæ lucis, et res uti vocant intentionales? Sunt quidem radii lucis primæ imagines et
simulacra, non tamen ut species intentionales. Quandoquidem et per se lucent, et lumen
emittunt, et formantur, et emicant, et calent, et calefaciunt. Quæ opera intentionalium non
sunt, sed realium entium. Neque sunt accidentia. Nulli enim alienæ rei accidunt. Neque a
fonte abesse, aut ei adesse iterum quærent. Quæ natura est accidentium. A luce, ac Sole
discedunt numquam, luci, Solique semper adsunt. Neque eos lux et Sol, non prodere potest;
neque ipsi a Sole non procedere. Accidentia ergo luci ac Soli, radii non sunt, sicuti nec filii
sunt accidentia matri, et si his accidentia non sunt, cui nam alii subiecto, ut accidentia
inhærebunt cum nulli alii, præter quam productrici luci inhæreant? Diaphano ne, quod
penetrant quidem et permeant, non tamen in eo, vel sistuntur, vel figuntur. An vero opaco,
in quod per diaphanum incidunt? Sane utrique et diaphano et opaco accidere videntur,
quoniam utrique adsunt aliquando; et ab utroque etiam aliquando absunt. Sed quoniam in
opacum non incidunt, neque ei accidunt, aut ad id accedunt nisi prius per diaphanum
transeant, de eorum in diaphanum accessione prius disputemus. Diaphana esse
docuimus, æthera, aera, aquam, aquea. Radii stellarum, radiique Solis in æthere semper sunt,
æthera continue illustrant, ab æthere exeunt numquam. Ætheri ergo accedunt
numquam. Accidunt ergo ei numquam. Radii ergo superi ætheris, et in æthere non sunt
accidentia. Quod ætheri non sunt, erunt ne aeri? Id videtur. Aer namque ubi nulli adsunt radii,
obscurus est. Radiis accedentibus, fit luminosus. Radii ergo quoniam ex aere sæpe exeunt,
ærem quoque ineunt sæpe, sicuti ad eum accedunt, et ab eo recedunt, ita ei erunt accidentia. Id
ipsum et in aqua, et in aqueis contingit. His ergo radii erunt accidentia. At qualia nam eius
erunt accidentia? Ut qualitas forte? Ut color? Quod Peripati Pater dixit. Verum qualitas ita
subiecto inditur: color ita ei infigitur, ut si a subiecto auferantur, subiectum dent corruptioni.
At radiorum abitio ab aere, ab aqua, ab aqueis, aerem, aquam, et aquea non corrumpunt. At
qualitas et color corrupto subiecto, et ipsa corrumpuntur.
Radii vero, nec ipsi ab aere, ab aqua, ab aqueis patiuntur quicquam, aut corrumpuntur,
vel accedentes, vel recedentes. Neque ipsi aerem, vel aquam, vel aquea corrumpunt. Neque
hæc propria radiis subiecta sunt. Neque radii in his uti in proprio sunt subiecto. Non sunt ergo
radii diaphanorum corporum, aut qualitas, aut color. At neque sunt eorum qualitas: neque
relatio, neque actio, neque passio, neque tempus, neque locus, neque situs: neque ea habent
ipsi: neque ab eis habentur. Nullo ergo de genere, radii sunt diaphanis accidentia. Verum non
hoc forte est inquæstiones: num quia alicui accedunt, et ab eo recedunt, sint ei accidentia?
Quandoquidem hoc modo, et substantiæ ipsæ primæ, ita alicui accedunt et recedunt inde.
Veluti nos, qui et Dalmatiæ, et Græciæ, Asiæ, et Italiæ, et Galliæ, et Hispaniæ aliquando
accessimus, et ab eis abscessimus: neque tamen de substantia, in accidens sumus conversi.
Sed quærendum fuerit, an radii natura sua et essentia, de accidentium genere sint aliquo? An
scilicet ut sint, necesse habeant sustentaculo quoppiam, ac fulcimento cui innitantur, et in
eo ita hæreant, ut eo subtracto ipsi pereant, et in nihilum abeant.
Si res hæc recte perpendatur, non videntur radii subiecto ullo egere ut consistant, aut
existant. Namque si ullo egerent, cognato sibi potius, quam alieno egerent. Et si hoc
egerent, aereo, aqueove non egerent. Cur ergo et in aera descendunt, et in aquam, in non
propria scilicet subiecta? Si æthere solo proprio sustinentur, his aliis non propriis sustineri
nequeunt. His ergo aliis ut sint, nequaquam indigent. Si ergo neque his egent ut sint, neque eis
sustinentur, et in his tamen sunt quotidie, nulla eorum ope in eis sunt, sed per se sunt in eis, et
suis viribus in eis consistunt. Ergo aer, et aqua, aquea, radiorum non sunt subiectum. Radii
ergo et subiecto carent, et subiecto nullo indigent. Per se ergo stant, et per se sunt, et per se
procul a luce, a soleque existunt, et per se consistunt; et potius aer, aqua, aquea illis adsunt, et
Radii an
accidentia.
Radii in
diaphana.
1...,10,11,12,13,14,15,16,17,18,19 21,22,23,24,25,26,27,28,29,30,...411
Powered by FlippingBook