ab eis absunt, et sunt radiis accidentia verius, quam radii, aut accidentia ipsis sint, aut per se
sint accidentia. Nullo igitur modo radii sunt accidentia. Quid ergo, substantiæ ne erunt? Si
subiecto non egent, ut sint, et per se substant et extant, et existunt, cui dubium eos substantias
esse?
At cuius modi substantia? Materia ne? An vero forma? An ex his composita utrisque?
Composita substantia si essent, materiam haberent. Eamque vel sibi propriam, vel cum aliis
communem. At propriam nullam habent, neque ullam cum aliis communem. Permeant
namque eum æthera, quo Venus, et Mercurius, et Luna regnant: eorum tamen nullis
immanent. Nam per ipsos in aera transeunt sub Luna proxime positum, seu is siccus et calidus
sit, seu calidus et humidus. Neque tamen in eis restitant. Inde in mediam aeris regionem
perveniunt, non tamen in eo remanent. Ad infimum descendunt, neque ibi mansionem
faciunt). Sed ex eo in aquas, in flumina, in lacus, atque in maria incidunt, eaque omnia, sicuti
et supera transuerberant, et ut in superis, ita in inferis non permanent. Si solida corpora,
crystalla, vitra, similiaque invadunt, eodem quo alia modo permeant, neque tamen ea pro
materia sibi deligunt. De tot ergo materiis, solidis, fluidis, liquidis, tenuibus, nullam sibi
propriam faciunt, nulli communi insistunt. Materiam ergo nullam habent. Neque ipsi, harum,
rei ulli materia fiunt. Neque ergo compositi ex materia et forma sunt. Neque materia ipsi sunt,
rei ulli. Ergo neque materia sunt, neque compositum, et substantia tamen sunt. Quid ergo,
forma ne sola erunt? At si forma sola sunt, corpus nequaquam fuerint; neque substantia ulla
talis, qualia sunt corpora. At rursus alio modo radii esse videntur corpora. Longi enim sunt et
lati, et pyramis, et conus. Ergo trine sunt dimensi. Corpus ergo radii sunt. Flecti quoque
dicuntur, et frangi, et resilire, a planis superficiebus. Hæc autem corporum esse proprietates,
concedunt omnes. Corpora ergo radii sunt. Sed corpora, non elementalia, non antitypa, nec
quale corpus spacium est. Sed corpora sunt, spacio quidem densiora, rariora tamen
rarissimis, aereo, æthereoque Soleque ipso, si Sol æthereus sit, etiam puriora, si Sol lucis suæ
sit materia, radii autem sint immateriales prorsus. Sol quoque motum suum, non nisi tempore
peragit: radii vero, per hemispherium totum momento porriguntur. At quo modo corpora sunt,
si momento pervolant; motus autem corporum omnium fit in tempore? Quo modo etiam
corpora sunt, si æthera, si aerem, si aquam, si aquea penetrant? An ergo corporum dabitur
penetratio? Non dabitur, crassis et elementalibus, neque forte æthereis; neque eis dabitur
motus momentaneus, sed excellentioribus, cur non dentur, et momentaneus, et penetratio?
Quamvis mens priscis, decantatisque dogmatibus imbuta, non videatur id posse capere. Radii
ergo, quia trine sunt dimensi, corpora equidem sunt. Quia vero et corpora penetrant densa, et
id momento peragant, incorporei sunt; materia prorsus omni carentes. Carentes etiam motu,
quando momentum, motus dici nequeat. Radii ergo, et corpora, et incorporei sunt, et
substantiæ, et formæ simplices, non quale physicæ, materia ut sint egentes. Neque formæ,
quales divinæ, penitus incorporeæ et immensæ. Sed mediæ inter utrasque. Cum physicis,
quatenus corpora sunt communicantes, et cum divinis, quatenus sunt immateriatæ. Formæ
inquam radii sunt et corpora simul, nulla materia indigentes, a se et in se substantes, et se se
ipsas sustinentes, a fonte tamen suo non discedentes. Quid ergo, tertium quoddam entium
genus, nunc in lucem prodit, veteribus ignotum? Quis vero id vetabit, si per naturam rei
ipsius conceditur, quod veteres, vel non viderunt; vel viderunt negligenter? Ita autem se se
rem habere, tum essentia radiorum, tum vires, tum actiones etiam ostendunt. Actiones ergo
radiiorum, proprietatesque singulas denuo perpendamus, ut colligere possimus, eos vel
neutrum esse, vel utrumque. Quales enim entium singulorum sunt actiones, tales quoque
eorum vires sunt, per quas actiones suas edunt, et quales vires cuiusque sunt tales quoque
essentias, ex quibus vires oriuntur, et quibus hærent, necesse est esse. Hoc itaque agamus
primo.
Dixere, veterum, recentiumque non pauci, a quolibet Solis puncto radios prosilire. Si
radii, lineæ tantum sint, rectissime dictum esto. A punctis enim lineæ trahuntur. Si vero radii,