enumeravere obiecta, per lumen conspiciuntur. Et ipsum, est sibi ipsi instrumentum, ut
conspiciatur. Inter enim radios uno modo conspicitur, alio ubi radii non sunt, claritate sua se
se pandit ubique, quamvis aliter visatur, quam colores. Qui omnes terminata in superficie
visuntur, lumen autem nullo terminatur termino, et sicuti susum est, ita fuse cernitur quoque.
In cubiculo clauso, et obscuro, nullum inest lumen. Illata, vel accensa in eo candela,
flamma corpore lucido luceque ipsa, et radiis, illico totum illuminatur. Luce ergo adveniente,
præsenteque ea fit illuminatio. An vero, et radiis præsentibus, qui nulli ex candelæillatæ
flamma cernuntur emicare? Sane si quis, aliquantulum discedat a candela, et
conniventibus oculis eam intueatur, lineas sive exiles conos qui radii dicuntur distinctissimas,
a luce promicare intuebitur, sed finiri, haud ita multum a luce digressas cernet, lumen autem
longius, quam vis minus fulgens quam radii progreditur, ac totum cubiculum illustrat. Quod
in solaribus quoque radiis accidere videmus. Quid ergo, a luce ne lumen ortum habet? An
vero tantum a radiis? An ab his et illa? A luce quidem oriri lumen rationi videtur consonum,
quando sine luce, nullum cernitur lumen. Nam si a luce radii promicant, cur ab eadem lumen
etiam non emanet? Cum et hoc et illi fulgores, et candores luci similes appareant? Huic
rationi, ratio alia videtur posse repugnare. Nimirum, quod dixerimus a lucis qualibet particula,
ac fere puncto radios micare. Qui basibus suis latiusculis, superficiem lucis totam occupant.
Quod si verum sit, locus in luce a radiis vacuus relinqui non videtur, ex quo, lumen a radiis
aliud, promicare queat. Sin vero promicat, cur minus quam radii candidum promicat, et minus
fulgens. Videntur enim radii, et candidiores longe, et fulgentio res fuso lumine esse. Cur ergo
ab eodem fonte candidissimo, alii magis, aliud minus fulgens effulgeant? At ab eadem causa
naturali, non impedita, idem semper nascitur effectus. Non ergo a luce unica, et uniformi, duo
effectus inter se diversi pronascentur, radii candidissimi, et lumen minus candens. Non ergo a
luce lumen orietur. At et lumen diaphana illuminat, ut radii. Lucidum ergo fontem etiam
lumen habet. At fons hic, lux illa primaria non est, a qua radii emicant. A radiis ergo qui
secunda sunt lux, pronascetur, et quia radii a luce oriuntur, lumen vero a radiis, lumen quoque
a luce per radios orietur. Itaque lumen tertia quædam erit lux; radii lux secunda. Neque
mirum, cur lumen minus fulgeat quam radii, quando radii quoque minus, quam lux primaria
fulgent. Prima enim in uno quoque entium genere, sunt etiam summa. Et quod primo
propinquius est, et principalius est, et potentius. Primo igitur gradu lux est, radii secundo,
lumen tertio. Familiariore experimento candelæ in cubiculum illatæ, id patescit. Subito
namque illuminatur totum. At lux ipsa vivacissima est. Circa lucem vero vivacior est
radiorum fulgor, quam longius progressis. Lumen vero a radiis se se effundens, minus etiam
quam radii fulget, et magis etiam fulget ad radiorum radicem, quam vel in medio, vel ad
apicem. Itaque triplex in singulis radiis fulgor, initio, medio, fine, prout proprus aut longius a
luce ipsa progrediuntur. Eadem ratio est in lumine. Fulgentius enim est ad partem radiorum
fulgentiorem, minus ad medium, minus quoque ad finem. Post quem languidius sensim sit
semper, ita ut ad cubiculi angulos pro eius magnitudine, vel languidissimum apparet,
et splendor potius, et nitor, quam lumen; vel etiam iam umbrescit. Quibus sane
eventis colligimus duo. Alterum, radii usque ad angulos non perveniunt. Alterum quod
lumen, a radiis differens sit res, et eorum proles. Ergo lumen non a luce prima, sed a radiis
emanat. Vel ergo integris permanentibus radiis, lumen ab eis funditur, vel radii, dum
deficiunt, a lateribus, et apice, funduntur in lumen. Ita ut lumen, res non sit alia, quam radius
fusus, et radius itidem non alia res sit, quam lumen unitum, ac in se collectum. Vel etiam
verius, lumen est fulgor, a radiis, luceque profusus, et radii instrumentum sunt lucis, lumini
fundendo, ac diffundendo, vel lucis, effundendæ in lumen ac propagandæ. Sive igitur a luce
ipsa, sive a radiis sive ab utrisque lumen emanet; communia quædam cum radiis habet,
quorum perpetuus est comes. Nimirum quod et ipsum fulgeat. Quod momento emicet. Quod
æthera, aerem, aquam,reliqua omnia diaphana momento penetret. Quod ea se ipso impleat.
Quod usque ad terram, et ultra etiam diffundatur. Quod quaqua versus effundatur. Quod