Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 37

FRANCISCI PATRICII
PANAUGIAE
LIBER SEXTUS
DE AEREO LUMINE.
Hactenus de luce equidem coelesti, siderum et Solis, sed quæ proles suas in terram, in aquam,
et terrenum aerem mittit, est satis disputatum. Ostensumque a nobis quo modo, mundus hic
inferior, quem nos homines et bruta inhabitant, totus intus et extra iaceat in lumine.
Nunc altius ascendendum, et ad luminum patrem per suos gradus accedendum.
Quo tota hæc nostra præsens tendit speculatio, atque investigatio. Igitur, cum supra terrenum
hunc aerem, qui regione nubium terminatur, immensus alius sit aer, qui supra nubes ad Lunam
usque extenditur, quid de eo dicendum? Totum ne esse, et semper luminosum, an et ipsum,
umbris, tenebrisve, aliquando aut perpetuo teneri? Sane, si ibi corpus aliquod opacum, vel
terra, vel terreum, vel densata nubes inhabitet, etiam umbræ, etiam obscuratio, etiam tenebra
poterit ibi aliquando inhabitare. Sed nulla in eo, vel umbra, vel obscuritas, vel tenebra ibi
conspicitur, aut conspecta est unquam. Quia nimirum nihil ibi est, quod eam procreare possit,
et si quæ creatur umquam, aliunde eam vel ascendere eo, vel descendere est necesse. Ascendit
autem a terra; descendit vero a Luna; illa quotidie; hæc rarissime illa noctibus singulis; hæc in
Solis tantum Eclipsibus. Utraque Pyramidali et conica figura. Sol enim et terra, et luna maior
est, sed lunaris et angustior, et brevior. Terrena vero, et latior, et longior. Terra enim maior
luna est, atque ideo ad basim hemisperii nostri, latam efficiet umbram, quæ continuo
decrescens latitudine; longitudine, manifesto corpus lunæ superat, quando totam in sua eclipsi
occulat. Et ad Mercurii, aut etiam Veneris apice summo pertingit cœlos.
Superstante vero Sole Lunam ad perpendiculum, Lunæ corpus opacum umbram
suam versus terram proiicit, pyramidalem seu conicam, quæ non totam terræ superficiem
ambit, aut eius corpus amplectitur, quia terram maior est quam Luna. Partem tamen
eius operit, quæ Solis aspectum iis, qui in ea sunt, solet auferre. Iis vero qui in ea non sunt,
auferre nequit: et quæ nisi in terra finiretur, in conum ultra terram ipsa quoque desineret. Sed
hæc eclipsis obscuratio, tam accidit raro, et tam brevibus horis durat, ut ad aerem illum
superiorem totum illuminatum, nullius fere sit momenti; et si sit alicuius, eiusdem sit rationis,
cuius et illa maior umbra terræ, singulis noctibus, nigrore tingens aerem, ostensa est esse de
genere visilium, et luminis speciem quandam minimam, quæ visui, et lucibus stellarum
igniumque det transitum. Sed cur lumini solari transitum non dat, noctibus, ita ut extra terræ
umbram lumen quod in immensum aerem implet, minime cernatur? Cernantur tamen in
eadem umbra, et accensi ignes, et stellarum luces. Res sane miraculo proxima, et quæ
consideratione magna non sit indigna, quam nemo, quos legerimus scriptorum, aut vidit, aut
attigit. Ut autem plenius quod dubitamus intelligatur, oculis figuram hanc subiiciamus.
1...,27,28,29,30,31,32,33,34,35,36 38,39,40,41,42,43,44,45,46,47,...411
Powered by FlippingBook