Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 39

nulla superficies, non sistitur, et in interminatum spacium funditur, et diffunditur; claritate
tamen sua spectatur; sicuti et tenebra, eadem spectatur itidem obscuritate. Radii quoque
solares qui lumen primarium sunt, et inter lucem et lumen diffusum medii, distinctissimi in
aere contra solem spectantur. Quod de lumine extra terræ umbram posito dictum est; idem de
eo dicatur, quod extra umbram, Lunæ in Solis eclipsi, vel spectatur, vel non spectatur: et
quamquam nullus umquam ea lumina oculus spectaret, cœleste tamen lumen versus
terram effunderetur, sicuti et nunc effunditur; et eam amplectitur ad instar columnæ.
Lumen enim, ut inquit, Divinus Plato, per universum cœlum, ac terram extensum ut
columna, iridi simile est, sed purius. Idque est coeli ligamentum, et terræ. Cuius vinculi
extrema ad terram usque sunt protensa.
FINIS SEXTI LIBRI.
1...,29,30,31,32,33,34,35,36,37,38 40,41,42,43,44,45,46,47,48,49,...411
Powered by FlippingBook