Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 30

deponat, ubi deponit, et se ipsum: non quidem ut ibi hæreat, aut habiet, sed ut bonitatem,
atque hilaritatem ostentet suam; et quasi effundat, non tamen profundat, et ut largitate sua et
beneficentia colores eos qui ibi inertes, et invisiles resident, in actum susciter, et ad
vitam revocet, ut suo munere fungantur visiles, et hilares rideant. Quod equidem argumento
est, lumen suas vires, alterius rei societate non ammittere. Et quam in speciem corporis trine
dimensi se se ostentet; incorporeum tamen est sicuti et fons eius radius, neque ullam cum
corporibus antitypis habet cognationem. Neque etiam contrarietatem ullam, per quam ab eis
lædatur, aut minuatur, aut obscuretur. Neque enim eorum umbram in se admittit. Neque ipsum
in se umbram efficit. Cum in corporea incidit diaphana, quasi per cognata, lætabundum se
se insinuat, eaque et penetrat, et quaquaversum permeat: ea tota hilaritate sua, et
fœcunditate replens. Opaca vero, quasi hostilia, indignabundum avversatur. Et quasi ea
tetigisse ipsum pæniteat, ab eis resilit illico, et cupit potius frangi, quam ibi immanere. Et si
quod ibi sit foramen, per illud se se immittit. Et quasi ea fuga gloriabundum, latius, atque
amplius, quam foramen se se contraria parte ostentat. Summa rei; lumen a sole amplissimo
dependens, et amplissimum veniens, tanto se se amplificandi desiderio tenetur, ut quoquo
modo potest, id faciat. Et ut id faciat, in angustissima foramina se se colligere non dedignatur,
dummodo per illa in amplius se fundat. Trans enim foramina quæcunque, quantacunque, et
qualiacunque trasire non indignatur, et trans ea, maius quam in foramine, et latius se se
ostendere. Dedignatur tamen ibi remanere, si quis foramine obstructo nitatur ipsum quasi
carceri includere: avolat enim illico, carceris impatiens. Si quis vero ingenue secum agat, et
præterquam per fissuram, per quamvis aliam foraminis figuram transierit, perfectiore figura,
orbiculari scilicet se se ostentata. Tantus est ei perfectionis amor. Id autem amoris habet, quia
orbis solaris, et orbicularium radiorum est progenies. Omne enim productum,
producenti partim est simile, partim dissimile. Neque tamen in transitu foraminum ullo, aut
contrahitur, aut densatur, sicuti nec rarescit post transitum, quamvis dilatetur, a foramine
abeundo magis. Inde est, ut per fenestram ingrediens, latius atque amplius in solo, aut pariete
se fundat, quam sit fenestrarum amplitudo. Hac tamen conditione, ut minus spacium magis
illuminet, quam spacium maius. Hoc ipso indicans vires suas fonti viciniores esse fortiores,
quando ingressui proprus, illuminet vivacius, sed angustius. Maiore autem digressu, latius
quidem illuminet, sed languidius: quasi coangustatum vividius, et robustius fiat: dilatatum
quasi rarescat, fiat minus validum. Hoc enim suæ naturæ videtur proprium esse, ut in
progressu semper magis, ac magis debilitetur. Ita ut tandem lumen esse obliviscatur, ac
desinat, et vertatur in umbrationem: non quidem dum lumen permanet, sed postquam lumen
esse ipsum poenitet, et contrariis tenebrarum filii locum cedit. Si vero valens sit, a maiore
scilicet; et vividiore luce oriens, clarius illuminat, et longius se diffundit. Hinc fit manifestum,
lumen etiamsi corpus incorporeum sit, et substantialis forma, attam en quasi esset qualitas,
magis et minus recipit. Et maximum lumen, et minimum esse potest, et medium multis forte
gradibus distinctum. Maximum autem lumen id esse ratio dictat, quod a fonte proxime
derivat, et radiorum luci est proximius. Lumen e contra minimum illud est, quod a fonte abest
longissime, et quod divisum, vel magis digrediens, luminis formam proxime ammittit. Lumen
vero medium, quod inter hæc extrema duo fulget. Idque gradibus pluribus pro diaphanorum
ratione. Est tamen lumen res in se tam perfecta, et absoluta, ut dum nulli miscetur, diaphano,
non semidiaphano, non opaco, non semiopaco, non sordibus inquinatur; non coloribus proli
suæ, non cognatis luminibus aliis, non sibi denique ipsi commisceatur. Lumen qualitatem
corporum nullam esse, iam ostendimus. Lumen, sordibus non inquinari omnium oculis est
manifestam. Cognatis quoque, luminibus non commisceri, certissimo est argumento, id quod
sæpissime spectamus. Candelarum nimirum diversarum lumina, per idem oramen transeuntia
in foramine non confundi. Quoniam trans illus recta profecta, distinctissima visuntur.
Quinimo, si alterum a vivaciore candela venerit, in foramine ipso, inter socia alia lumina,
vivacius fulget. Et inde egressum, reliquis apparet fulgentius, sicuti et per fenestras intrans,
Lumen nos
miscetur.
1...,20,21,22,23,24,25,26,27,28,29 31,32,33,34,35,36,37,38,39,40,...411
Powered by FlippingBook