lati etiam sunt, quomodo prosilient a puncto? Sin vero profundi etiam sint, multo minus
prosilient a puncto. Cur non a tota lucis latitudine dicuntur emicare? Cur non etiam a lucis
profunditate? Si de Lunæ radiis quæstio poneretur, quæ non tota est lux, et quæ partibus
quibusdam lucet, aliis est obscura, locum forte haberet dubitatio. Sed quoniam in Sole lux tota
uniformis est, a tota potius Solis superficie emicabunt, quam a punctis. Non quidem ab una
cuncti parte, sed proximis quisque tanta, quantus ipse latitudine prima sua est. Ita ut qui radii,
ambitum Solis veluti coronant, ab ipsius ambitus partibus promanent.
Hæc ergo prima esto radiorum actio, ut a Solis tota superficie promicent. Secunda, ut a
toto Solis profundo emergant. Dictum est namque, intus quoque, Solis corpus totum esse
lucem. Lucis autem naturale ac necessarium munus est, radios emittere. Ab universis ergo
Solis partibus, particulisque radios emanare, tum externis, tum internis est necesse. Quod in
nostris flammis etiam videm? Quæ totæ, intus et extra, lux existunt. Nec ulla earum exterior
pars est, quem interiorem, vel lucere impediat, vel radios suos mittere non sinat, quamvis
fumidæ aliquando visantur, et earum medium lycithus teneat. At in Solem nec fumus, nec
lycithus est ullus. Emanant autem ab omnibus Solis partibus radii, in tractus longissimos, ita
tamen ut a Sole numquam divellantur. Neque ullum est temporis momentum quo non
emanent. Neque enim noctu, neque in eclipsibus non emicant. In æthere Solis radii numquam
non fulgent. In aere fulgere numquam cessat qui a terræ umbra, vel a nubibus sit liber. Itaque
in eis nulla est radiorum nova, emanatio, nulla nova propagatio. In inferiore autem aere, et
terram ambiente, tenebrisque terræ, aut nubium umbris delitescentes, illico ac Sol ex tenebris,
aut umbra se se exerit, emicant radii, momento locumque prius obumbratum illuminant, et
quasi sui multiplicatione, atque amplificatione gaudentes quaqua versus se se effundunt,
eiusque effusionis finem nullum videntur facere: et veluti lascivientes sisti nesciunt. Quo fit,
ut vel hemisphærium totum, vel eius partem aliquam prius obscuram, sua in omnes partes
diffusione, impleant momento, et per eas quasi victores, ex sententia discurrunt saliuntque,
omniaque momento penetrant. Nullam in partem magis, quam in aliam inclinant, in nullam
torquentur, sed rectissimarum ad instar linearum rectissime procedunt. Alii in circulum circa
solem, lucem eius coronantes, ab eoque profusi in conum desinunt. At cur non omnes vel
longitudine, vel latitudine sunt æquales, quando ab eadem luce, et æque in omnibus
partibus vigente, prodeunt?
Cur itidem ii, qui in ambitu, solem corona cingunt, conspiciuntur? Qui autem recta
visum nostrum feriunt, non visuntur?
Secundæ huius rei, causa in promptu est. Quia luce sua nimia, spiritus visivi lucem
obruunt, ita, ut etiam non raro lædant, unde factum proverbium. Excedens sensibile, sensum
corrumpit. Prior illa difficilior quæstio, nisi dicatur, id non esse radiorum vitium; sed fieri
aeris obscuritate aliqua intercedente, vel visionis nostræ debilitate, dum scilicet
Solem intuetur, candore illius hebetatur. Ut resumamus. Radii Solis e luce sua semper
emicant, tamquam luces aliæ prioris filiæ, eæque innumeræ, et candidissimæ semperque
æthera atque aera, usque ad impedimenta opaca, repletos tenenti. Opacitate vel Lunæ, vel
nubium, vel terræ ammota, illico, momento temporis usque ad terram illi poriguntur.
Quid usque ad terram dico? Si terram perspicua esset, universam eam, ut vitrum
transuerberarent. Sed qui in eam non incidunt per aera, e lateribus terræ positum, ad cœlos
usque oppositos protenduntur. Stellarum vero ob longinquitatem, ignium ob
imbecillitatem radii non tam longe porriguntur, præter eos, quos Venus ac Luna iaciunt.
Astrorum reliquorum, atque ignium, pro magnitudine, fulgoris copiam ostentant. Hinc lucium
vires variæ, et procul magis, et procul minus radios proiiciunt. Unde facta sunt opticis
axiomata. Radios si a debili luce emicent, debiles et ipsos esse. Et tantum eos progredi,
quantum lucis suæ vires iacere possint. Et quanto lux maior fuerit, et pro materia, ac copia
validior, tanto radios longius diffundi, et tanto amplius illuminare. Tum etiam. Quanto,
siderum, et ignium radii longius, se se propagant, tanto debiliores reddi: ita ut tandem vel
Cur radii
inæquales
sint?