diaphana sui natura, per se sint visibilia, maior forte fuerit difficultas. Namque si verum sit,
quod Peripati pater scripsit, colorem esse primum visile, et color sit diaphani terminus,
poterunt diaphana videri, esse visibilia. Sed triplici hac in re, vir a suis tam adoratus, labitur
errore. Neque enim color est primum visile. Neque color est terminus diaphani. Et præter
colores, lux, et lumen et contrariæ tenebræ, et umbræ, sunt visibiles. Umbras enim fere
semper cernimus, tenebras sæpe. Eas enim cognoscimus, quod nemo negat, sensu tamen non
alio quam visu, quod omnes fatentur. Visiles ergo, et tenebræ sunt et umbræ, colores tamen
non sunt, neque visuntur per colores. Imo e contra, colores per tenebras non visuntur. Lucem
autem esse visilem, quis dubitet? Quando et in lumine, et per tenebras cernitur. Neque color
est, diaphani ætheris, vel aeris, vel aquæ terminus, quæ sui natura quatenus diaphana dicuntur,
sunt interminata. Neque color est primum visile, quia per se non est visilis. Per umbras enim
densiores, per tenebras etiam cerneretur, sicuti lux. At in tenebris color non videtur. Non est
ergo color primum visile. Neque est visile per se, quando non nisi per lumen visitur, et
luminis beneficio visilis tedditur, sicuti obscuritatis maleficio redditur invisilis. Sed hunc in
philosophia errorum omnium patrem, ommittamus.
Primum visile est lux, quando etiam per tenebras, quæ alia oculunt, videtur, et stellæ,
et ignes. Secundum visile, lucis proles, radii sunt. Tertium, radiorum proles lumen. Quartum
colores luminis progenies. Quintum umbræ. Sextum obscuritas. Septimum tenebræ. Hæc
postrema tria, per se visuntur, longe prius, quam colores, qui non nisi in lumine visuntur, et
per lumen. Non sunt ergo per se visiles colores, nec primo, sed per aliud, ut quid in umbra
etiam visuntur, non tamen in tenebris visuntur.
Alia illa quæstio. Sunt ne diaphana sui natura visibilia? Si sui natura viderentur, vel
luces essent, vel radii, vel lumen, vel umbræ, vel obscuritates, vel tenebræ, vel horum aliquid
haberent innatum. At horum nihil sunt. Neque horum quicquam innatum habent. Visilia ergo
per se non sunt. At utrum per horum aliquod fiunt visilia? Visitur ne æther? Cernitur ne aer,
vel aqua? Si lumine videntur, non per se videntur. Si in lumine cernuntur, sui natura
non cernuntur. At si lumen per se non videtur, neque diaphana per se visentur. Lumen autem
per se non cerni, indicio adducunt, quod in aere non discernatur. In terra, in pariete, opacis
omnibus cernatur. Si hoc ita sit, lumen per se non videbitur. At in æthere, visitur, quia
semper apparet luminosus. In aqua quoque visitur, in crystallis, vitrisque visitur. Cur ergo et
in aere non visatur, quando et aerem, sicuti et æthera et aquam, et aquea reddat illuminata, et
opaca illustret? Visitur quidem in his omnibus lumen. Verum in opavis discernitur magis, quia
in eo multiplicatur repercussu. An vero aer, quando est lumine plenus, per lumen visitur, non
visi tur per tenebras? Sive potius aer, neque illuminatus cernitur; sed lumen in aere visitur,
sive aer in lumine? Potius enim videri possit, arr esse in lumine, quam lumen in aere,
quando quod maius atque amplius est, loci rationem obtinet: minus vero et angustius, qualis
aer est, locati vices tenet. At longe quam aer, lumen amplius est, æthera enim implet, et
aquam, quæ aeres non sunt, et aerem continent. Opacam etiam lumen ambit Lunam,
terramque, et nubes operit, et intra eas non raro penetrat. Quid ergo, sive sit in aere lumen,
sive sit in lumine aer, dicendum ne erit, aerem videri? Per se quidem cerni non videtur,
quoniam dum sine lumine est, non videtur, si videtur illuminatus, non per se, sed videbitur per
lumen. Si visilis per se esset, cerneretur, sicuti lux, etiam in obscuro. An vero aer, sicuti color
est qui in tenebris non cernitur, cernitur in lumine? Et eo devolvetur quæstio hæc, ut iuxta
Stratonis physici sententiam dicatur, aerem, et aquam, et terram natura esse alba, quia
simplicia sint corpora? Et ut colorata sunt cernantur, quamvis non nisi illuminata? At alba
quæ revera sunt, quamvis non in tenebris, in obscuro tamen visuntur, colores alii non visuntur.
Aer et aqua, si alba essent, in obscuro cernerentur. At non cernuntur. Non sunt ergo alba. Si
non alba sunt revera, num saltem album sit eorum οἷον χρῶμα, veluti color? Si ita esset in eis
albedo, veluti color, eandem cum lumine haberent proportionem. At lumen, et conspici
videtur, et in causa esse, ut alia conspiciantur. Albedo hæc, neque conspicitur in diaphanis,