Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 7

ILLUSTR.
MO
AC REVER.
MO
PAULO CAMILLO
SFRONDATO
S. R. E. Cardinali Amplissimo.
ET GREGORII XIIII PONT. MAX. NEPOTI.
Patruo tuo, Paule Camille Card. Ampliss. Pont. Max. universum hoc, meæ novæ Philosophiæ
opus dicavi, et consecravi, iis de causis, quas ad eum, antecedenti consecratione perscripsi.
Tibi vero Nepoti suo, eique proximo, et charissimo, cur non iisdem fere de causis, partem
eius, primam, ac pene primariam, quæ est de luce, et lumine, per quæ ad Deum, luminum
patrem, ascendas, tibi dicem? Multis luminibus splendidissimo. Pater enim tuus Paulus Barro,
dum puer adhuc esset; et cum fratre, nunc Pont. Max. Patavii bonis litteris incumberet, eodem
quo frater cultu, est a me maximopere cultus. Cuius rei ergo, magnis me postea benevolentiæ
testimoniis est prosecutus. Ego illius, nunc in te memoriam renovo. Et mei erga te cultus
etiam maioris, et observantiæ, et venerationis agnosco debitum. Et quod illi, si viveret forte,
nunc debuissem, id totum in te transfero. Do ergo tibi et Dico, et Sacro, hosce primos x.
meæ novæ Philosophiæ libros, quos inscripsi Panaugiæ, eo quod, omnium lucis specierum,
contemplationem continet, deque eis accuratam, qualem ante nos peregi nemo, tractationem
instituunt. Debentur autem tibi, omnium maxime. Non n. auorum, tantum atque atavorum, aut
Francisci avi tui Cardinalis, postea Carolo V. Cæsari chariss. sed et Paterno fulges splendore.
Pater namq; tuus, non solum Patri, et præsenti Sereniss. Sabaudiæ Ducibus fuit acceptiss.
Verum etiam Philippi Regis Cath. gratiam ita promeruit, ut ea in re inter paucos numeretur.
Splendes quoque Pont. Max. omnium maximo fulgore, quem in terris uti Dei Christi vicarium
colimus. Præfulges etiam tuo, non solum pro dignitatis, quæ prope maximam est, gradu, sed
tuo proprio, doctrinæ, prudentiæ, modestiæ, virtutumque omnium cumulo. Refulges etiam,
religionis, et Christianæ pietatis œstro, et vitæ sancti astro fulgentissimo. Qua te, et Dei
Vicario charissimum, et Deo gratissimum et faciunt, et facient. Hos autem quos in omnem tibi
æternitatem voveo libros, qui ad veram pietatem, veris rationibus, ducatum præstant, tu
pietatis vere cultor, favore tuo prosequere. Et me vetere, in qua pater tuus habuit, clientela,
protege.
Tibi deditiss.
Franciscus Patricius.
1,2,3,4,5,6 8,9,10,11,12,13,14,15,16,17,...411
Powered by FlippingBook